Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1ſit enim punctum G; ducatur à centro A recta AGH; haud dubiè eſt per­
pendicularis;
ducatur IGK ſecans GH; ad angulos rectos; hæc eſt ho­
rizontalis, quæ ad hanc perpendicularem pertinet;
ducatur HI parallela
EG;
hæc eſt inclinata, vt patet ex dictis; immò per ipſam deff. 1. ſed mo­
tus in inclinata eſt vt ipſum perpendiculum ad inclinatam per Th. 6.
igitur motus per HI in ipſo puncto H, vel per GE in ipſo puncto G eſt
ad motum per HG, vt HG ad HI.
Aliter ducatur HZ perpendicularis IH; dico motum in G vel ex G
initio eſſe ad motum per VE vel GL vt GH ad GZ; ſunt enim duo
triangula IGH, ZGH proportionalia.
Aliter ducatur LK parallela GG; triangula GKL, GHI ſunt propor­
tionalia; igitur motus per GE eſt ad motum per HG, vt LG ad LK.
Aliter ducatur QL, triangula QLA, LGK ſunt proportionalia; igi­
tur motus per GE eſt ad motum per HG vt QL ad AL; igitur vt ſinus
rectus anguli QAL ad totum.
Idem dico de puncto O, & omnibus alia
in quibus eſt eadem praxis.
Theorema 56.
In ſingulis punctis plani EN eſt diuerſus motus; nam in puncto E nullus
eſt motus per Th. 50.atqui in puncto G eſt motus;
idem dico de puncto
O, atqui in puncto O eſt maior motus, quàm in G, ſcilicet initio, id eſt
velocior incipit motus in O, quàm in G;
probatur quia in G eſt ad mo­
tum maximum qui fit in perpendiculari vt QL ad LA, & in puncto O
vt YP ad PA, ſed YP eſt maior QL, vt conſtat;
igitur initio eſt maior
motus in O quàm in G; igitur quâ proportione horizontalis EN erit
longior, puncta, quæ longiùs diſtabunt, habebunt rationem plani ma­
gis inclinati.
Theorema 57.
Poteſt determinari grauitatio in ſingulis punctis plani EN; cum enim
grauitatio in plano inclinato ſit ad grauitationem in horizontali vt
Tangens ad ſecantem, vel vt horizontalis, in quam ſcilicet cadit perpen­
lum ad inclinatam per Th. 16. ſit punctum, G grauitatio in eo puncto
eſt ad grauitationem in puncto E, vt QA ad AL, & in puncto O ve YA
ad AP: idem dico de aliis punctis.
Theorema 58.
Hinc eò minor eſt grauitatio, quò maior eſt diſtantia ab E; atque ita ab E
verſus N creſcit motus, & decreſcit grauitatio; at verò ab N verſus B
creſcit grauitatio, & decreſcit motus.
Theorema 59.
Globus ab O verſus E rotatus ſemper acceleraret ſuum motum. Demon­
ſtro, quia impetus productus in O conſeruaretur etiam in G, & nouus
produceretur, igitur acceleraret ſuum motum;
ſuppono enim planum E
N eſſe læuigatiſſimum;
igitur nihil eſſet, à quo deſtrueretur: adde quòd

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index