Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
251
251 (29)
252
252 (30)
253
253 (31)
254
254 (32)
255
255 (33)
256
256 (34)
257
257 (35)
258
258 (36)
259
259 (36)
260
260 (38)
< >
page |< < (30) of 760 > >|
25230ARIST. DE COELO Vno igitur modo cœlum dicimus ſubstantiam ultimæ uni-
uerſi conuerſionis:
aut id natur ale corpus, quod eſt in ulti-
ma uniuerſi cõuerſione:
ultimum enim ſuperumq́; corpus:
cœlum maximè conſueuimus appellare, in quo & uniuer-
ſum diuinum dicimus eſſe.
Alio modo cœlum id corpus
dicimus, quod eſt proximũ ultimæ uniuerſi conuer ſioni, in
quo luna, &
ſol, & nõnullæ ſtellarum ſunt collocatæ: hæc
enim, in cœlo dicimus eſſe.
Inſuper alio modo dicitur cœ
lum id corpus quod à conuerſione ultima cõtinetur:
totum
enim, ac uniuerſum, cœlũ dicere conſueuimus.
Cùm igitur
cœlum tribus modis dicatur, totum id quod ab extrema cõ-
uerſione continetur, ex uniuerſo naturali ſenſibiliq́;
corpo-
re constare neceſſe eſt, propterea quòd extra cœlum neq;

eſt quicquã corpus, neq;
eſſe omnino poteſt. Nam ſi ultra
ultimam conuerſionem corpus ſit naturale, ipſum aut ſim-
plicium quippiam corporum, aut cõpoſitorum eſſe, et aut
ſecundum naturã, aut præter naturã ſeſe habere neceſſe eſt.
Simplicium igitur corporum quidquam omnino nõ erit:
demonstratum eſt enim, id quod orbe fertur, mutare ſuum
locum non poſſe.
Atneque id eſſe poteſt, quod è medio
fertur, neq;
etiam id quod ſub omnibus collocatur: etenim
natura quidem ibi non erunt:
alia nanq; ſunt ipſorum pro-
pria loca.
Si uerò præter naturam ſunt, alij cuipiam corpo-
rum exterius ille locus competet ſecundum naturam:
qui
nanq;
hic præter naturam tribuitur, is alij competat ſecun-
dum naturã neceſſe eſt:
at nullum aliud præter hæc, in ra-
tione rerum ſimplex eſt corpus.
Impoßibile eſt ergo, cor-
porum extra cœlum quicquã ſimplicium eſſe.
Quòd ſi cor
pus ſimplex nequeat ullum eſſe, neq;
quicquam mistorum
etiam eſſe poteſt:
ſint enim et ſimplicia, ſi ſit mistum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index