Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
251
252
253
254
255
256
257
258
< >
page |< < of 258 > >|
1 usque ad nigra virum percocto saecla colore?
quae cum quattuor inter se diversa videmus
quattuor a ventis et caeli partibus esse,
tum color et facies hominum distare videntur
largiter et morbi generatim saecla tenere.

est elephas morbus qui propter flumina Nili
gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.

Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
finibus.
inde aliis alius locus est inimicus
partibus ac membris: varius concinnat id aer.

proinde ubi se caelum quod nobis forte alienum
commovet atque aer inimicus serpere coepit,
ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
qua graditur conturbat et immutare coactat;
fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
corrumpat reddatque sui simile atque alienum.

haec igitur subito clades nova pestilitasque
aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
aut etiam suspensa manet vis aere in ipso
et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.

consimili ratione venit bubus quoque saepe
pestilitas et iam pigris balantibus aegror.

nec refert utrum nos in loca deveniamus
nobis adversa et caeli mutemus amictum,
an caelum nobis ultro natura coruptum
deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
quod nos adventu possit temptare recenti.

Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index