Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1in fine Veris, vel in æſtate, abſque vento­
rum flatibus vllis, cum vehementi calore,
& dum non pluit, turbidus tamen ac nebu­
loſus aër conſpicitur.
Talem conſtitutionem
in Cramone ciuitate olim Hippocrates deſ­
cripſit, quam maxima, & horrenda peſtis
eſt ſubſecuta, in qua præter lethiferas fe­
bres, & tubercula atque carbunculos, inte­
gra membra tabo abſumpta excidebant.
Ca­
lor enim ( vt diximus ) & humidum corru­
ptionis parentes ſunt, cùm motus illa non
temperauerit.
Aliud è cœlo ſignum ſumi ſo­
let, cùm ſcilicet deliquia ſolis magna fiunt,
aut Cometes, aut igneæ flammæ in aëre vi­
dentur.
Ex immodica enim ſiccitate, &
vapore bituminoſo, hæc quæ aërem etiam
corrumpere poſſunt, fieri ſolent: quanquam
ſi nihil aliud ſubſequatur, fallax ſit ſignum.
Nam annis, 1531. & ſequentibus multæ
ſtellæ crinitæ, & ab anno 1539. vſque ad
annum 1551. tot Solis & maxima tum Lunæ
deliquia apparuerunt, vt nunquam plura,
neque maiora contigiſſe legantur, & ta­
men Italia ab anno 1524. vſque ad annum
præſentem 1559. nullam paſſa eſt inſignem
peſtis cladem, imò neque fermè veſtigium.
Si tamen arbores ardere videantur, certius
eſt ſignum calamitatis futuræ, quoniam
iam aër ipſe noſter non ſublimis, qui minùs
ad nos attinet, infeſtatur.
Quòd ſi aër quaſi
puluerulentus menſibus aliquot perſeueret,
peſtem futuram denunciat ſui generis.
Nam
impurum quod trahitur, cor, ſed magis ce­
rebrum vitiat.
Cùm enim peſtis & ab aqua,
& ab aëre fiat, quæ ab aqua fit, cor magis
petit: quæ ab aëre, cerebrum.
Nullum enim
ſeptum adeò denſum in cerebro velut in pul­
mone, cùm tamen cerebrum reſpiret.
Ipſius
verò cerebri ſubſtantia, cordis mollior ac
magis exanguis.
Quò fit, vt in ſpecubus ob
vitium cerebri primùm in lipothymiam, in­
de corde conſentiente in ſyncopen, & mor­
tem incidant.
Ex his igitur in cauſarum co­
gnitionem venire licet, vt ex cauſis in mor­
bi genus.
Cúmque panis aëri expoſitus, mu­
corem contrahit per nocte, habes iam cor­
rupti aëris ſigna, proximámque ſi nondum
cœpit peſtilentiam.
Cùm verò diues anus,
aut puellæ ſtragem prænunciantes videre at­
que audire ſe eixiſtimauerint, peſtis ſubſe­
quetur.
Nam ſi viderunt, inquam, & au­
dierunt, diui non mentiuntur?
Si autem
non videntes videre ſe exiſtimant, atque
audire perperàm, iam atra bilis in ſanguine
exuperat aëris praua qualitate, quæ in de­
terius procedens peſtem facit.
Canum quo­
que frequens rabies ob id peſtem nunciat,
quòd hi vel ab aquis, vel ab aëre in rabiem
aguntur.
Declarauimus enim ab aquis cor­
ruptis rabiem generari.
Similiter & lupo­
rum ingreſſus in vrbem, & moleſtia aſſi­
dua, rabiei in eis cuiuſdam ſignum eſt.
Ni­
mia enim audacia rabiem nunciat.
Ab his
igitur cauſis, quibus hi in rabiem aguntur,
corrumpuntur in hominibus humores, &
peſtis generatur.
Ob id etiam quandoque
contingit ante peſtem aues deſerere oua at­
que nidos, & imperfectos pullos: omnia
enim hæc ſigna ſunt prædominantis atræ
bilis, ſeu ob aërem, ſeu ob aquam corru­
ptam.
Oues autem præcipuè ante id tempus
clade afficiuntur: imbecilliores enim ac ſi­
miles hominibus natura, ab eiſdem cauſis,
quibus homines peſtem patiuntur: Rana­
rum quoque multitudo, & blattarum in
muris ob ſuperfluum humidum pingue fit,
quod naturæ humanæ aduerſatur, & illi
perniciem affert.
Cúmque vermes ac ſer­
pentes apparent, tum talpæ, id contingit,
quoniam cubilia propria deſerunt ob mole­
ſtiam vaporis, qui ſub terra continetur, qui­
que aſcendens aërem vitiat adeò infeſto
affectu, vt perniciem ſerpentibus afferre poſ­
ſit, ne dum hominibus.
Nihil enim penitùs
ſub terra ſalutare homini fermè eſſe poteſt:
generaliter autem omninò eſſe non poteſt.
Ob id oportet talia frequenter videri, & paſ­
ſim, & perſeuerare, & augeri: tunc enim
procul dubiò peſtem futuram prænunciant.
Aues etiam ſi hunc morbum concipiant, in­
gentis peſtis ſignum ſunt.
Refert enim Ioa­
chimus Schælerus, in illa grauiſſima peſte
Britannica aues ſub arboribus mortuas in­
ueniri ſolitas cum puſtulis ſub alis.
Itaque
cùm ſiccius animalium genus atque liberius
eo morbo afficitur, multò magis etiam ho­
mines.
Tranſire enim hic etiam in equos vi­
ſus eſt.
Naſcitur præterea in fructu quercus,
quem gallam vocant, & qui rarò menſe Martio
non perforatur, vermis quandoque, quandoque
araneus, & quandoque muſca.
Vbi vermis
innaſcitur, peſtem nunciat: nam vermis ex
multo fit humido, ſed non probè concocto.
Si muſca, fertilitatem: nam humidum tenue,
& benè concoctum declarat: vnde aëris ca­
lorem
temperatum eſſe docet, qui vbertatem
affert.
At ſi aranea erumpat, iam hoc ſteri­

litatis eſt indicium: eſt enim aranea animal
frigidum atque ſiccum, & ob id telas confi­
cit: frigus autem ac ſiccitas generationi om­
ni ac vitæ contraria ſunt.
Porrò fertilitatis
ac ſterilitatis ſigna ad quatuor in vniuerſum
genera referri debent.
Ad aſtra quidem pri­
mum, at de his ſuis locis planè dictum eſt.
Ad elementa verò immoderantia omnis,
qualis calidi, vel frigidi, ſicci, aut humi­
di, & nimia aëris tranquillitas, & peruer­
ſitas, vt hyems calida, vel ſiccum, & tran­
quillum, æſtas temperata.
Ad ipſas plan­
tas, velut frugum ſemina cùm leuia fuerint,
aut corrupta, ſterilitatem futuram in eo ge­
nere nuntiant.
Et ſi ſub Caniculæ ortu
citò areſcant.
Si enim vehemens hoc ma­
lum fuerit, in plurimos annos protenditur:
velut de ſterilitate Ioſeph ſub Pharaone,
quæ ſeptem annis durauit.
Ob id etiam
qui ſerunt, meliora ex eo genere legunt ſe­
mina.
Similiter & in fructibus, in quibus
perpetuum illud fermè manet, vt maximam
vbertatem maxima ſterilitas ſubſequatur,
ſeu exhauſtis arborum viribus, ſeu quomo­do
cunque læſis germinibus, à quibus germina
prodeunt, vt etiam ex grandine contingit.
Ab accidentibus vero, & ſignis: nam terræ­
motus, & locuſtæ, ſæpè peſtis, frequentiùs
ſterilitatis cauſæ manifeſtæ, & efficaces fue­
runt.
Et inſectorum ac piſcium abundantia
ſterilitatem nuntiat: ab humidi enim co­
pia fiunt piſces, triticum autem ab humido
temperamento, vnde (vt diximus) nec in inſula

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index