Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1ſemper haberet ſuum effectum; igitur non eſſet fruſtrà; igitur per Schol.
Th.152.l.1.
Theorema 60.
Ille motus acceleratur per partes inæquales; quia ſcilicet motus additus
in O minor eſſet quàm in N, & in G quàm in O per Th. 56. igitur per
partes inæquales acceleraretur, immò poteſt determinari proportio cre­
menti motus in ſingulis;
cum enim in O ſit vt YP, in QL. in Yvt T δ
ad AC; certè creſcit in proportione ſinuum rectorum ad ſinum totum.
Theorema 61.
Mobile deſcendens ex O in E tranſit per tot plana inclinata diuerſa, quot
ſunt puncta in tota EO vt conſtat, vel potiùs quot poſſunt duci Tangentes di­
uerſæ in toto arcu PE; quippe Tangens puncti P eſſet parallela IG, idem
dico de omnibus aliis punctis arcus PE.
Theorema 62.
Motus funependuli in quolibet puncto arcus, per quem deſcendit, eſt ad mo­
tum in perpendiculari, vt ſinus reſidui arcus ad ſemidiametrum;
v.g. ſit fune­
pendulum AD in perpendiculari, quod vibrari poſſit circa punctum im­
mobile A, eleuetur in Aβ, ducatur Tangens β V motus funependiculi in
puncto β ſcilicet initio, idem eſt, qui eſſet in plano inclinato βV vt patet,
atqui motus in inclinato plano β V eſt ad motum in perpendiculari vt α V.
ad β V, ſed αV eſt ad βV vt αβ ad Aβ, ſunt enim triangula proportionalia;
igitur motus initio ſcilicet in puncto arcus putà B eſt ad motum in per­
pendiculari etiam initio conſideratum, vt ſinus rectus reſidui arcus, putà
β D ad ſemidiametrum, vel ſinum totum, id eſt α β ad A β, idem dico de
omnibus aliis punctis.
Theorema 63.
Hinc proportio accelerationis motus in deſcenſu funependuli ſeu incremen­
ti in ſingulis punctis additi eſt in proportione huiuſmodi ſinuum minorum ſem­
per & minorum; v.g. motus in puncto B eſt vt BA ſemidiameter in τ vt τ
μ in β vt β α, id eſt licèt maior ſit motus in τ quàm in B, cum ſcilicet
deſcendit ex B in τ, vt illa portio crementi quæ in ipſo puncto τ addi­
tur eſt ad primam in B vt τ μ ad BA.
Theorema 64.
Hinc velocitas acquiſita in arcu BT eſt ad acquiſitam in arcu B β, vt
omnes ſinus eiuſdem arcus B τ ad omnes ſinus arcus B β, & hæc ad acquiſi­
tum in toto quadrante BD, vt hi ad omnes ſinus quadrantis;
ſimiliter poteſt
comparari acquiſita tantùm in arcu BT, cum acquiſita in arcu τ β vel β
D, quod probatur; quia motus, qui reſpondet ſingulis punctis arcus initio
eſt in proportione ſinuum ſeu tranſuerſarum BA, τ μ, β α, &c.
igitur ſi
à ſingulis punctis arcus quadrantis in rectam lineam compoſiti duce­
rentur;
haùd dubiè prædictam aream quaſi occupabunt; igitur acquiſita
in vno puncto eſt ad acquiſitam in alio puncto vt linea tranſuerſa ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index