Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1dum tempora, & aggregata ſpatiorum ſola ſe habere
vt temporum (aut velocitatum proinde) quadrata.
Quare & retento eodem Schemate, ſic omnia con­
gruere mihi viſa ſunt, vt partes illæ cturum æquales ro­
præſentarent ſemper æqualeis parteis temporis: lineæ
verò parallelæ ex vno crute in aliud ductæ, & ſtatim
à prima in parteis æqualeis diuiſæ, gradus æqualeis ve­
locitatis; intercepta autem illa, æqualiaque triangula,
æqualeis parteis ſpatii; ac denique ex triangulis impari
numero ſub vnoquoque momento contentis, aſſumpta
bina, & quadrangulos conſtituentia triangula, repræ­
ſentarent ſpatia per gradus manenteis decurſa; & quod
impar ſupereſſet, repræſentaret ſpatium gradu interim
acquiſito decurſum.
Atque hoc quidem modo ſen­
tentiam expreſſi partim in Reſponſione, partim etiam
ſuperiùs circa explicandum Controuerſiæ ſtatum.
Cæ­
terùm vt animaduerti ſingulos, non binos velocitatis
acquiri gradus; ſic facile fuit animaduertere ſingulos,
non binos quouis momento impingi ictus.
Quam­
obrem peruidi me in eo fruſtrà laboraſſe, vt Phyſi­
cam cauſſam accelerati motus requirens, excogitarem
denique duas, quarum vna inchoaret motum, & pri­
mo momento ſola ageret, ſingularemque ictum im­
primeret: ac deinde in ſecundo momento geminæ eſ­
ſent, quæ & ſimul agerent, & geminatis ictibus accele­
rarent æquabiliter motum: quippe cùm non modò
non fuerit duplex cauſſa neceſſaria, ſed ne potuerit
quidem eſſe, niſi vna.
Quam-nam verò, putas, ex dua­
bus retinui; quam-nam eliminandam cenſui?
Scilicet
retinui attractricem Terræ, vt quæ poſſet ſola non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index