Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
241 19
242 20
243 21
244 22
245 23
246 24
247 25
248 26
249 27
250 28
251 29
252 30
253 31
254 32
255 33
256 34
257 35
258 36
259 36
260 38
261 39
262 40
263 41
264 42
265 43
266 44
267 45
268 46
269 47
270 48
< >
page |< < (31) of 760 > >|
25331LIBER I. eſt. At uerò, neq; fore etiã poteſt: aut enim præter naturam,
aut ſecundum naturam, aut ſimplex, aut mistum identidem
erit.
Quare eadẽ ratio ſanè redibit: nihil enim refert, ſi ſit
aut fore poßit conſiderare.
Patet igitur ex dictis, nec eſſe,
nec fore poſſe ullius extra cœlum corporis molem:
uniuer-
ſus enim mundus ex ſua tota materia cõstat:
materia nanq;
ipſius naturale eſt, atq; ſenſibile corpus. Quare neq; nunc
plures ſunt cœli, neq;
fuere, neq; etiam fore poſſunt, ſed uni-
cum eſt hoc cœlum, atq;
perfectum. Patet inſuper, neque
locum extra cœlum eſſe, neq;
uacuum, neq; tempus. In omni
nanq;
loco, corpus eſſe profectò poteſt. Vacuum autem id
eſſe dicunt, in quo corpus non eſt, ſed eſſe poteſt.
Tẽpus ue-
rò, motus numerũ eſſe constat:
& motus, ſine naturali cor-
pore nullus eſt.
At demonstratũ eſt, extra cœlum nec eſſe,
neq;
uacuum neq; tempus. Quocirca neq; apta ſunt ea quæ
illic ſunt eſſe in loco, neq;
tempus ſeneſcere ipſa facit, neq;
ullius eorum eſt ulla mutatio, quæ ſuper extima ſunt diſpo-
ſita latione, ſed nullis alterationibus, nullis paßionibus
prorſus ſubiecta, optimã in uniuerſa ſempiternitate uitam,
&
ſufficientißimam habent: diuinè nanq; nomen hoc pro-
nuntiatum eſt ab antiquis:
finis enim qui uitæ uniuſcuiuſq;
continet tempus, cuius nihil eſt extra ſecundum naturam,
ſempiternitas uniuſcuiuſq;
eſt nuncupatus: per eandem etiã
rationem finis uniuerſi cœli, ac finis hiſce, qui tempus to-
11Sempiternita-
tis appellatio,
vnde ſumpta.
tum, infinitumq́;
continet ſemper: ſempiternitas eſt, à ſem-
per eſſendo appellatione ſumpta, immortalis ſanè atq;
diui
na:
unde & cæteris, alijs exactius, alijs offuſcatius, ipſum
eſſe, uiuereq́;
depẽdet: etenim ut in externis circa diuina ſen
tentijs perſæpe rationibus, diuinum omne neceſſariò muta
tione uacare uidetur, primum ipſum ac ſummũ ita ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index