Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of figures

< >
< >
page |< < (517) of 568 > >|
253517GEOMET. VARIA. portionales fieri poſſit, ubi ratio tangentis ad abſciſ-
ſam eſt ea quæ numeri ad numerum, hinc apparuit curvam
quæſitam tunc iis accenſendam quæ geometricæ vocantur,
alias eſſe ex heterogeneis;
ac tamen conſtructionem dari
poſita lineæ logarithmicæ deſcriptione, quam quidem hic ad-
ducerem, niſi viderem haud difficulter ex ipſa Jacobi Ber-
noullii doctiſſima ſimul breviſſimaque ſolutione omnia erui
poſſe, ut jam ab aliis occupatam dubitem.
Colligitur vero ex his illud animadverſione dignum,
nempe quandocunque in inveſtigatione curvarum ex tan-
gentibus aut ſubtangentibus ejus, ad ſimiles ei, quam dixi,
æquationes pervenietur, aut in quibus habeatur utrinque
elementum ſpatii ad trapezium hyperbolicum reductibilis;
tunc idem hoc, quod mirabile hic accidit, eventurum, ut
curvæ geometricæ diverſorum generum graduumque exi-
ſtant, ſi hyperbolarum ad quas devenitur rectangula
quæ in aſymptotis, ſint commenſurabilia.
Præterea
obſervanda venit in hoc problemate inuſitata ac ſin-
gularis analyſis via, quæ ad alia multa in hac Tan-
gentium doctrina aditum aperit, ut egregie jam ani-
madvertit Vir Celeberrimus calculi differentialis inven-
tor, ſine quo vix eſſet, ut ad haſce geometriæ ſubti-
litates admitteremur.
Porro quod ad curvarum, de qui-
bus agitur, deſignationem in plano attinet, poſſem, ſi
operæ pretium eſſet, alios modos ac fortaſſe com-
modiores indicare quam qui a Cl.
Bernoullio præſcri-
bitur, atque etiam docere qua ratione optime peraga-
tur deſcriptio noſtræ quadratricis hyperbolæ, quæ in-
ter Tractorias (ita enim vocari poſſunt) ſimpliciſſi-
ma cenſenda eſt, cum ad eam filis nihil opus ſit,
ſed bacillo tantum utrimque cuſpidem lateri infixam
habente, quo fit ut &
regreſſu explorari poſſit quam
recte exarata ſit.
Sed his ſuperſedendum arbitror, do-
nec inſignis uſus aliquis harum linearum in lucem
proferatur.
Interim aliam quandam utiliſſimam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index