Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 1055 > >|
1
quòd & animus eſt forma, forma autem natura.
Ergo & animus natura, nihilominus eſt prin­
cipium mouens internum.
Aut igitur animus non eſt in aliqua prima parte, quemadmodum
conſtituit Ariſtoteles, aut forma & natura per conſequentiam non erit in toto primò, eademque.
po­
terit eſſe principium motus internum.
An ea vis eſt omnis efficientis corporei, vt moueat, qua­
tenus eſt actu, & per formam quam habet det rei formam, quę non habet: ſed in eo quod mouetur,
requiritur etiam certa ratio per quam moueatur, vti de ęgro dictura fuit: coger.
n. ſit oportet qui
ſanandus eſt, & cùm in animo carentibus ſit forma extenta cum ſubiecto, quod infrà declarabi­
tur, vnam certè rationem obtinet, nempe rationem per quam mouetur habens illam, ſed in corpo­
re animato, cùm ſubiecto & ſecundùm præſentiam ſecreta ſit à toto, ſecundùm virtutem toti com­
municetur, & partes reliquæ in animante potiantur ea forma per adnexionem; efficitur vt quo­
ad præſentiam, cùm ſeparata ſit à partibus quas mouet, vim ſubeat efficientis, quoad informat
ipſas; & totum per virtutem ab illa prima parte infuſam, per quam eſt animal, habeat rationem
formæ, & ita efficiat motum in animali, quia moueatur per ipſam: ſic enim mouetur, quatenus eſt
animal, quare & per animum mouetur & ab animo.
Verùm ab animo vt ab efficiente & per prę­
ſentiam ſeparato: per animum, quoniam mouetur quatenus animal, tanquam per formam quæ
virtute per totum diffunditur.
Quare etiam cùm animus eo modo informet ſingulas parteis, &

ſit ratio perquam mouetur animal; fit vt forma ſit in animali principium motus primò atque
etiam natura, & quia ſeparatus eſt per præſentiam à toto moueat vt efficiens, neque primò, neque
vt forma.
Ex quibus ſequitur, vt neque natura ſit principium internum quod efficiat motum,
neque quin animus ſit & natura & forma, quanuis vt internum principium moueat.
Ex his item
apparet diſtinctio inter naturam & animum, cùm animus geminam vim obtineat in animante,
naturæ autem ratio ſit vnica, nimirùm principium per quod corpora mouentur.
G
a 1. de an.
b Gal. lib.
de nat. hu.
H
A
B
C
D
a 12. Met.
b 11. Met.
T. 13.
E
F
G
H
A
a 5. Met.
B
b 6. Top.
C
D
E
F
G
a 1. Phyſ.
T. 74.
H
b 4. de cę­
lo.
A
B
An plena ſit naturæ definitio, nec'ne perquiritur. Cap. II.
EXPEDITI ponderatione verborum tranſeamus nunc ad ſecundam diſputationis noſtræ
partem qua nobis eſſentia naturæ eſt pertractanda ſubtilius.
In quo quidem munere quan­
uis multa ſint ea quæ de naturæ definitione dubitantur, illa tamen ſeligere enitemur quæ perti­
neant ad inueniendas cauſas motus naturalis.
In primis verò duo ſunt quę ponderis alicuius in
hac definitioue aduertenda ſeſe obiiciant.
Primùm quidem id quod à Philopono animaduer­

ſum eſt in ipſa: quòd imperfecta ſit, & manca: quippe quæ, non omnia prędicata contineat quæ
neceſſariò ad ipſam planè conſtituendam requirantur.
Alterum verò quòd ſatis perſpicua non
ſit: id quod Ariſtoteli noſtro obiecit Arabum princeps.
Nam ſi eiuſmodi ſunt ea quæ auctores
iſti grauiſsimi opponunt, vt probari poſsint; ex his quæ tradit Ariſtoteles, principium motus
non ſatis exploratum fuerit, nec certa notitia ſuppetet cauſſarum motus naturalis quas inqui­
rendas in hoc libro ſuſcepimus.
Hęc quidem nos vrgent in præſentia, trahuntque. ad ſui ipſarum
explicationem alia forſan adiecturos, ſi præceptoris operam deſiderare videantur.
Ad hoſce
igitur nodos extricandos ordine procedamus.
Itaque Philoponus in noſtram definitionem ſic
inuectus eſt.
quòd ex poſterioribus conficeretur, nempe ex motu & quiete quæ ſunt effecta natu­
ræ: idcirco aliam ipſe definitionem aſsignare conatus eſt, aut potius Ariſtotelicam ineptè ſupple­
re iam enarratis partibus alias nouas adiiciens, ſic vitam & facultatem, per corpora penetrantem,
eorumque.
efformatricem, atque gubernatricem, principium motus, & ſtatus, & cętera, quæ in Ari­
ſtotelica definitione conſequuntur.
At verò & ipſe toties peccat, quot verba pronunciat, & ca­
nones analyticos labefactans, & contra ſe ipſum decernens, nec quàm ſibi conſtanter conuenien­
terque
.
dicat, laborans. Contra ſe ipſum primò: quoniam vult prædicata, quæ ſumpta ſunt in de­

finitione noſtra, eſſe poſteriora & effecta, & tamen idem ipſe genus idem attributorum, quinimo
ipſamet prædicata in ſua definitione poſtmodum vſurpauit.
Quare etiam eodem vitio laborat
eius definitio, ſeu potius oratio; ne caſſum quiddam, & inani vocis ſono decoratum dicam.
Tum etiam quòd vita quam ipſe ſuæ definitioni adhibuit, eſt opus quoddam, quod cùm motu
conferebatur ab Ariſtotele.
a Ita ipſe facit, quemadmodum is qui ignim igni apponit, Ariſto­

telicis alia multa adiungens, vt ipſe putat, à definitione abhorrentia.
Deinde contra regulas ana­
lyticas; eoque.
in ſua definitione repetit idem fruſtra; nanque eſſe facultatem efformatricem, per
corpora penetrantem, & gubernatricem: nil eſt aliud profectò, quàm eſſe principium motus &
ſtatus eius in quo ineſt primò, dum ſic accipiatur, quemadmodum nos expoſuimus; aut aliud cer­
tè cauſſę genus eſt à natura illa quam nunc indagamus, vt ea vis de qua diſſertum eſt 2. de ortu
anim. quæ facit, vt fœcunda ſint ſemina, quam medici formatricem vocant.
Peccat tertiò con­
tra philoſophiam eò quòd vita proficiſcitur ab anima quæ item ipſa diſtinguitur à natura.
Huc
accedit, quòd natura eſt principium motus, vita verò, vt ipſe docet 5. primæ philoſ.
eſt accidens
animæ.
Quin etiam natura principium eſt abſolutè. quamobrem in ſerie decem generum nihil

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index