Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1oportet? An quoniam manifeſtior eſt ſcopus eius, cùm ad vnam lyram, vel tibiam
cantatur?
ad plures verò ſuauitas ſeruari non poteſt, cùm cantilena offuſcetur, te­
taqué penè deleatur) Cur ſolitariæ cantilenæ (quas Græci Monodias appella­
bant, & ab vna tantum perſona cantabantur) ſuauiores ſunt, ſi ad lyram
vnam, vel ad tibiam vnam, quam ſi ad plures lyras, aut tibias accinantur;
cùm tamen vtroque modo, ideſt tam ad lyram, quàm ad tibiam, & tam ad
vnam, quàm ad plures idem canticum perſonetur.
& cùm idem canticum
ad plures lyras, aut tibias decantatum in maius exereſcat, deberet etiam
ſuauius auribus accidere.
Reſpondet fortè monodiam iucundiorem eſſe ad
vnum inſtrumentum, quia ipſius ſcopus tunc manifeſtior eſt: pluribus au­
tem adhibitis inſtrumentis ſuauitas ſeruari nequit, cùm cantilena tot ſonis
offuſcetur, ac tota penè obruatur.
Verumenimuerò vtinam recentiores Mu­
ſicæ contrapuntiſtæ, iſta, quæ hoc loco ab Ariſt tradita ſunt ritè animad­
uertent.
non vtique tanta verborum, atque rithmorum confuſione, atque pluri­
morum inſtrumentorum ſtrepitu gauderent: ex quibus eorum cantilena ita
offuſcatur, vt nulla omninò reddatur; ſolusque; ſtrepitus quidam ingens aures
obtundat; quem modum non ſine huius ætatis dedecore, futura ſecula non
ſine irriſione mirabuntur: non aliter, ac nos ſemipriſcæ ætatis architectu­
ram, & ſculpturam irridere ſolemus.
366
Probl. 10. ſatis clarum ex ſe. illud ſolum notatione dignum eſt, Teretiza­
re, quod eſt canere, vt modo aiunt, non verba, ſed notas, fuiſſe idem, quod
nunc ſolmifationem, aut lalagen decantare.
367
Probl. 11. (Cur vox, aut ſonus deſinens acutoir fit? An quia minor, vt quæ fa­
cta ſit imbecillior?) lege quæ in probl.
8. annotata ſunt, & huic quoque ſatis­
factum erit.
368
Probl. 12. (Quamobrem quæ grauior è fidibus eft ſemper modulationem, aut
cantilenam ſuſcipit: nam ſi oporteat canere parameſen cùm ſola meſe, nihilominus
medium gignetur: ſi verò meſen, neceſſarium ambo, ſola non gignitur?
An quia
graue magnum eſt, itaque validius: & in magno paruum ineſi.
& per interceptio­
nem duæ netæ ex hypate fiunt) Vt facilè præſens problema intelligatur, ha­
bendus eſt ob oculos ordo antiquarum chordarum, quem ſupra ante pro­
blema tertium expoſui.
Quærit cur fidicines ſolerent modulationem tam
cum cautu, quàm ſine cantu à grauiſſima omnium chordarum exordiri:
ideſt primam omnium grauiſſimam chordam pulſare; vt ipſa reliquis acu­
tioribus, quaſi dux præiret, quam reliquæ ſequerentur: & ſi oporteat cane­
re parameſen vnà cùm meſe, quæ grauior eſt, gignitur, non ſonus parame­
ſes, ſed ipſius meſes redditur.
ſi verò oporteat canere meſen, id non poteſt
fieri per ſolam parameſen, ſed vtraque neceſſaria eſt, vel ſaltem ipſa meſe.
Ratio huius, inquit, eſt, quia quod graue eſt, magnum eſt, & proinde acuto
etiam validius.
præterea in magno etiam paruum ineſt: grauior igitur vox
maior eſt, ac validior, quàm acuta, vt ſuperius explicatum eſt; meritò igi­
tur ſonus grauior pręire debet, atque ad modulationem alios prouocare, cùm
reliquas ſecum tanquam partes proprias naturaliter trahat.
quando autem
parameſe, ac meſe ſimul canuntur, tunc meſe ſola videtur exaudiri; quia
cùm ipſa grauior ſit, quàm parameſe, erit etiam ipſa maior, ac validior, &
propterea ſonus parameſes in ſono meſes euaneſcit, ſiue ſuperuacaneus eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index