Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
ua reperit, quòd grauitas molis aeris, quæ æqualis
ſit cubo aqueo vnius libræ granum vnum pendet.
at
Merſennus in Phęnomenis pneumaticis ope ignis ean­
dem
experientiam fecit, ſumpſit æolo pilam æream,
eamque vehementiſſimo igne calefecit, vt prorsùs

candeſceret, & ſic in bilance perſectiſſima, quæ à ſe­
migraro ſlectebatur, examinauit pondus eiuſdem̨
ęolo pilæ candentis, eamque reperit vnciarum 4. drach.
6. & gran. 15. poſtea refrigerata æolo pila eius pon­
dus præcedentem ſuperauit gran. 4. & hinc elicit ae­
rem incluſum in æolo pila grana 4. ponderaſſe, porrò
pondus aeris illius ad æqualem aquæ molem ait re­
periſſe in proportione 1. ad 1356.
4. de cęlo.
cap. 4.
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Prop. 29.
Sed prædicta experientia multis nominibus infi­
delis eſt, primò quia corpora vehementer excalefacta
in bilance ſuſpenſa non oſtendunt veram grauitatem

eorum, ſed diminutam, quia vt ſuperiùs oſtenſum̨
eſt, ignis diffuſus ab æolo pila candente valdè rare­
facit aerem prædictam æolo pilam ambientem, cum­
que aer ambiens fimul cum pila vnum corpus graue
componat intra denſiorem aerem ſuſpenſum, fit vt
aggregatum prædictum minùs graue ſpecie ſit, quam
prius, & proinde imminuitur grauitas æreæ æolo pi­
læ, non ſolùm ob deſectum aeris incluſi, ſed etiam ob
eius ſeruentiſſimam caliditatem.
c 4 prop. 61.
Rursùs aer in ęolopila à vehementiſſimo igne am­
pliatus expanſuſque non poteſt dici verè rarefactus,
quia nimirùm copia ignis vehementiſſimè agitati, &
circumuoluti intra æolo pilæ cauitatem diſgregat, ac

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index