Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
251 239
252 240
253 241
254 242
255 243
256 244
257 245
258 246
259 247
260 248
261 249
262 250
263 251
264 252
265 253
266 254
267 255
268 256
269 259
270 258
271 259
272 260
273 261
274 222
275 263
276 264
277 265
278 266
279 267
280 268
< >
page |< < (241) of 445 > >|
253241EPISTOL AE. uiſſimam moram cauſa comparationis cum calculo Leouitij, vt faceret differentiam
apparere maiorem.
Tamen in quouis dictorum temporum nunquam inuenietur
Leouitius differre à Stadio plus gradibus tribus integris.
Idem fecit in multis alijs lo
cis dictorum virorum eos conferens tum in Saturno tum in Ioue, & Marte, putans ma
gnum eſſe errorem, quod planeta non perambulet totum ſignum, in quod eſt ingreſſus
vel directus vel totum retrogradus.
Atque hæc opinio ſimilis eſt ſuperiori de con
iunctionibus veris Saturni, & Iouis, vbi dicit quod nunquam coniunguntur in vno ſi
gno alterius triplicitatis, niſi perfecerit coniunctionem in omnibus ſignis primæ tri
plicitatis.
Verum vt ſuperſedeam vlterius diſputare, mihi videtur, quod hactenus
dixi, poſſe tibi ſatisfacere, quod attinet ad ſciendam ſententiam mean ſuper dictis
Animaduerſionibus latinè ſcriptis.
Hoc tamen non prætermittam, quod hic non ani-
maduertit, nempe quod differentiæ locorum planetarum quæ suntinter ephemeridas Leouitij
& Stadij, euenere, quia vnus ſupputat cum radicibus, & fundamentis Alfonſi alter verò
Reinoldi ex Copernico recentius obſeruatis, ita idem euenire poterit futuris tem-
poribus, ſi ſupputati fuerint dicti motus, & loci cum recentioribus obſeruationibus
cum impoſſibile ſit tam ſubtiliter, tanq́ue perfectè ſupputare loca & motus eorum,
vtlungo interuallo temporis non comperiantur in eis aliquæ differentię, cuius rei re
medium eſt ſemper ſequi recentiores obſeruationes & tabulas.
Atque vt tibi ſatisfaciam etiam circa alia ſcripta vulgari lingua edita menſibus .4
poſt latina, etſi intelligere potes, qualia poſſint eſſe alia eius ſcripta, ex ijs quæ ſupra
dicta ſunt, atque etiam ex eo, quod dicit ſemiſiſſe multa exempla ſuarum Animad
uerſionum in varias terras, illis qui profitentur has ſcientias, aut earum ſtudioſi ſunt,
nec quenquam inueniſſe qui ad tam laudabilem prouinciam motus ſit, nec vidiſſe, quod ali
quis reſponderit eius rationibus;
laudabilem prouinciam, autem puto, quod intelligat
correctionem ephemeridum, verens, ne culpa calculatorum, qui eas ſumpſere e ta-
bulis, tam differentes ſint, vt quibuſdam locis cap .1.
Videtur, & præcipuè vbi ſic ait.
Perche eſſendo impoſſibile alli ſtudioſi di dette ſcientiæ di non ſeruirſi delle
ephemeridi, maggiormente a quelli che non ſanno ſeruirſi delle tauole, e cono-
ſcendo d'incorrere in errori ſenza hauerui altro rimedio, ſarebbono forzati di ab
bandonare i ſtudij loro.
Quanquam circa finem dicti capitis redeat in meliorem viam & aduerſetur ſi-
bijpſi vbi ſic ait.
Che poi eſſi poſſeſſori della ſcienza, & c.
Etiam aperiam tibi, quæ mea ſit de ijs ſententia.
Hicigitur in ſcriptis Italicis, vt morderet aliquem ex ijs, qui eius ſuperiora ſcripta
non laudauerant, occaſionem capit aperiendi aliquos illius errores, per editionem
collationis quorundam calculorum a ſe collectorum illius, atque etiam aliorum, cu
ius calculi ſunt in ſecunda, & ſeptima figura.
Sed prius quam veniamus ad defenſio
nem harum duarum figurarum vide obſecro quam alienum ei videatur, quod alij
dixerint differentiam ephemeridum non eſſe magni momenti, non afferens reſpe-
ctum vllum, qui enim dixerunt eiuſmodi differentiam non eſſe magni momen-
ti id dixerunt habito reſpectu ad ſignum in quo eſt planeta, vt (exempli gra-
tia) quamuis in ponendo loco Saturni Leouitius interdum differat à Stadio gra
dibus .3. quum vterque eum ponat in eodem ſigno, tuncid nullius momenti eſt,
& ſic in coniunctionibus aut alijs aſpectibus duo, aut .3. gradus non faciunt alteratio
nem ſenſibilem, cum virtus coniunctionum, & aſpectuum inſit, & duret per mul-
tos gradus ante aut poſt ipſum punctum.
Nec quicquam tamen eſt qui dubitet, quin
præſtaret ſcire ſubtiliter ipſum punctum.
Nec vnquam fuit aliquis qui negauerit re­
ferre

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index