Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 303 > >|
1
Quæſtio Trigeſimaprima.
Cvr faciliùs mouetur commotum, quàm ma­
nens?
Veluti currus citiùs commotos agitant,
quàm moueri incipientes.
An quia difficilli­
mum est pondus mouere, quod in contrarium
mouetur, aufert enim quiddam ex motoris po­
tentia, licet multò ſit velocior, neceſſe namque
eſt tardiorem eſſe impulsionem illius, quod re­
pellitur.
Secundo autem loco ſi quieuerit, reſistit enim ipſum
quieſcens.
Quod autem mouetur ad id ipſum ad quod impelli­
tur, impellenti ſimile facit, ceu ſi quiſpiam mouentis poten­
tiam, & celeritatem augeret, quod enim ab illo pateretur, vti­
que ipſum facit ex ſe commotum.
COMMENTARIVS.
Facilius deinceps moueri corpus, quod iam moueri
cœperit, quàm cum primò ei moueri contingit, aper­
tiſſima experientia comprobatur in pluribus, ac præ­
ſertim in curribus, vt hic ſupponit Ariſtoteles.
Cuius rei
cauſam indagando præmittit, difficillimum eſſe mouere
pondus, quod ex ſe mouetur in contrarium.
Quippe cum
ſemper aliquid minuat de motoris virtute, & efficacitate,
quamuis motor ipſo commoto ſit longè potentior, atque
in agendo velocior.
Neceſſe enim eſt imbecilliorem, ac
tardiorem reddi potentiam eiuſque impulſionem, quæ ab
alio repellitur; nec poteſt potentia, vel conatus motoris, ip­
ſa vi in contrarium commoti non repelli.
Ex quo tanquam à ſimili argumentando ipſe Philoſo­
phus, cauſam propoſiti experimenti ait eſſe, tum reſiſten­
tiam corporis quieſcentis quando primo incipit moueri;
tum nutum, quem habet ad vlteriorem motum idem cor­
pus poſtquam reperitur in motu.
Cum enim à quiete tran­
ſit in motum, & aliquo transfertur, reſiſtit non ſecus, vel
paulò minus, ac ſi ex ſe in contrarium raperetur.
Ex ſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index