Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of contents

< >
[1.130.] M. VITRVVIIDE ARCHITECTVRA LIBER NONVS.
[1.131.] Proœmium
[1.132.] Platonis inuentumde agro metiendo. Cap. I.
[1.133.] De norma Pythagoricum inuentum ex orthogonij trigoni deformatione. Cap. II.
[1.134.] Luomodo portio argenti auro miſta in integro opere depre- hendi, diſcernig, poßit.#Cap.# III.
[1.135.] PTOLEM AEO REGI ERATOSTHENES. S.
[1.136.] De Gnomonicis rationibus ex radij Solis per umbram inuen-tis, & mundo, atque planetis. Cao.IIII.
[1.137.] TABVLA MOTVVM COELESTIVM.
[1.138.] De Solis curſu per duodecim ſigna Zodia- ci. Cap. V.
[1.139.] Continuatio diei, & luminis.Horæ Minuta Secunda.
[1.140.] De ſyderibus, quæ ſunt a Zodiaco ad Septentrio-nem. Cap.VI.
[1.141.] De ſyderibus, quæ ſunt a Zodiaco, ad meridiem. Cap. VII.
[1.142.] De horologiorum rationibus, & umbris gnomonum æquinoctia-li tempore Romæ, & nonnullis alijs locis. Cap. VIII.
[1.143.] De horologiorum ratione, & uſu, atque eorum inuentione & quibus inuentoribus. # Cap. IX.
[1.144.] Finis Libri Noni.
[1.145.] M. VITR V V II DE ARCHITECTVRA LIBER DECIMVS. Proœmium.
[1.146.] De machina quid ſit, & eius ab organo differentia, origine, & neceßitate. # Cap. I.
[1.147.] De Aedium ſacrum, publicorum̈, operum machina-tionibus tractorijs # Cap. II.
[1.148.] De diuerſis appellationibus, machmarũ, & gantur. Ca. III.
[1.149.] Similis ſuperiori machina, cui coloßicotera tutius committi poſſunt, immutata duntaxat ſucula in tympa-num. # Cap. IIII.
[1.150.] Aliud machinæ tractoriæ genus. # Cap. V.
[1.151.] Cteſifontis ratio ad grauia onera ducenda. # Cap. VI.
[1.152.] De inuentione lapicidinæ, qua templum Dianæ Epheſiæ conſtructum eſt. # Cap. VII.
[1.153.] De porrecto, & rotundatione machinarum ad onerum leuationes. # Cap. VIII.
[1.154.] De organorum ad aquam hauriendam generibus, & pri-mum de tympano. # Cap. IX.
[1.155.] De rotis, & tympanis ad molendam farinam. # Cap. X.
[1.156.] De Cochlea, quæ magnam copiam extollit aquæ, ſed non tam alte. # Cap. XI.
[1.157.] De Cteſibcamachina, quæ altißime extollit aquam. # Cap. XII.
[1.158.] De hydr aulicis machinis, quibus organa perficiun-tur. # Cap. XIII.
[1.159.] Qua ratione rheda, uelnaui uecti peractum iter deme-tiamur. # Cap. XIIII.
< >
page |< < (222) of 412 > >|
254222LIBER ne de ſymmetrijs detrahendum,aut adijciendum monet Vitr. quemadmodum ſuperius alibi in multis operi-
busfaciendumeſſe docuit.
Ad quas cœli regiones quæ ædificiorum gener a ſpectare debeant,
ut uſui, & ſalubritati ſint idonea. Cap. VII.
NVnc explicabimus quibus proprietatibus genera ædificiorum ad uſum, & cœli regiones
debeant ſpectare.
Hyberna triclinia, & balnearia occidentem hybernum ſpectent, ideo
1110 quod ueſpertino lumine opus eſt uti:
præterea quod etiam Sol occidens aduerſum ha-
bens ſplendorem, calorem remittens, efficit ueſpertino tempore regionem tepidiorem.
Cubicula, & bibliothecæ ad orientem ſpectare debent, uſus enim matutinum poſtulat lumen. Item
in biblio thecis libri non putreſcent.
Nam in his, quæ ad meridiem, & occidentem ſpectant, a tineis
&
humore uitiantur, quod uenti humidi aduenientes procreant eas, & alunt, infundentesq́; humidos
ſpiritus, pallore uolumina corrumpunt.
Triclinia uerna,& autumnalia ad orientem: cum enim præ-
tenta luminibus aduerſus Solis impetus progrediens ad occidentem, efficit ea temperata adid tem-
pus,quo opus ſolitum eſt uti.
Aeſtiua ad ſeptentrionem, quod ea regio (non ut reliquæ, quæ per
ſolſtitium propter calorem efficiuntur æſtuoſæ) eo quod eſt auerſa a Solis curſu, ſemper refrigerata,
&
ſalubritatem,& uoluptatem in uſu præſtat. Non minus pinacothecæ, & plumariorum textrinæ,
2220 pictorumq́ officinæ, uti colores eorum in opere, propter conſtantiam luminis, immutata perma-
neant qualitate.
Maxime reſpiciebant antiqui ad decorum, de quo nos primo uolumine plura. ſimiliter & diſtributionis cu-
ram habebant, ut rerum uſui inſeruirent.
hinc Vitr. hoc capite deijs agit, quæ aduſum,& commodum perti-
nent, ſequenti uerò reſpiciens ad perſonarum dignitatem, ea,quæ decent, abſoluet.
Quanquam uerò non omnia,
quæ ad uſum parari poſſunt Vitr.
proſequitur, tantum tamen luminis affert, ut poſſimus ingenio, & acumi-
ne prouidere quæ ad uſum reliquarum rerum erunt neceſſaria.
Docet igitur ad quas cœli regiones, quæq́ ædi-
ficiorum partes ſpectare debeant, ut uſui, &
ſalubritati ſint aptæ. Cœnaculorum alia æſtiua, alia byberna, alia
mediaſtina, Aeſtiua aquam, &
uiridia poſcunt hortorum. Hyberna teporem, & focum, in utriſque amplitu-
do, hilaritas, &
lautities. Lautiſſimum eſt cœnacula non eadem habere æſtate, atque bruma; & iuxta Lu-
3330 cullum, non oportet ingenuum hominem deteriorem in ſorte eſſe, quàm grues, atque hirundines.
Mediaſtina
cœnacula ſunt, in quibus autumno, &
uere cœnamus. hæc ad orientem debent ſpectare . pictores æqualitatem
luminis deſiderant, item &
qui acu pingunt, ſiue ſimp liciter, ſiue tomento confarciant, ut ijſunt,quos recama-
tores, &
imbotitores nominamus, quos latini plumarios uocant; & ij, qui in Flandria mantilia texunt, &
aulæa, quos Arazos dicunt, deſiderant enim æqualitatem luminis, &
conſtantiam, ut uerè, quod uerum est,
imitentur, quare eorum officinæ, uel textrinæ ad ſeptentrionem uergere debent.
4440
De priuatorum, & communium ædificiorum proprijs lociset ge-
neribus, ad quaſcunque perſonarum qualitates con-
uenientibus. Cap. VIII.
CVm ad regiones cœli, ita ea fuerint diſpoſita, tunc ctiam animaduertendum eſt, quibus
rationibus priuatis ædiſicijs propria loca patribus familiarum, &
quemadmodum com-
munia cum extraneis ædificari debeant.
Nanque ex his, quæ propria ſunt, in ea non eſt
poteſtas omnibus introeundi, niſi inuitatis, quemadmodum ſunt cubicula, triclinia,bal-
nea, cæteraq́;
, quæ eaſdem habent uſus rationes. communia autem ſunt, quibus etiam inuocati ſuo
iure de populo poſſunt uenire, ideſt ueſtibula, caua ædium, periſtylia, quæq;
eundem habere poſſunt
uſum.
Igitur his qui communi ſunt fortuna, non nece ſſaria magnifica ueſtibula,nec tablina, neque
atria, quod hi alijs officia præſtant ambiundo,quæ ab alijs ambiuntur.
Quiautem fructibus ruſti-
5550 cis ſeruiunt, in eorum ueſtibulis ſtabula, tabernæ, in ædibus cryptæ, horrea, apothecæ, cæteraq́;
, quæ
ad fructas ſeruandos magis, quàm ad elegantiæ decorem poſſunt eſſe, ita ſunt facienda.
Item fœne-
ratoribus, &
publicanis, commodiora & ſpecioſiora, & ab inſidijs tuta. Forenſibus autem, & diſertis
elegantiora, &
ſpatioſiora ad conuentus excipiendos. Nobilibus uerò, qui honores, magiſtratusq́;
gerendo præſtare debent officia ciuibus, facienda ſunt ueſtibula regalia, alta atria, & periſtylia am-
pliſsima, ſyluæ, ambulationesq́;
laxiores ad decorem maieſtatis perfectæ. Præterea bibliothecas,pi-
nacothecas, baſilicas, non diſsimili modo,quàm publicorum operum magnificentia comparatas,quod
eorum in domibus ſæpius, &
publica conſilia, & priuata iudicia conficiuntur. Ergo ſi his rationi-
bus ad ſingulorum generum perſonas, uti in libro primo de decore eſt ſcriptum, ita diſpoſita erunt
ædificia, non erit quod reprehendatur.
Habebunt enim ad omnes res commodas, & emendatas ex-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index