Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1namque graue quodlibet quieſcendo, corpori cui adiacet
adhæret, ac perpetua quadam preſſione deorſum mundi
centrum iugiter petit.
Quapropter dum aliò transferri con­
tigerit, reſiſtit quaſi per contrarium motum.
Vice autem
verſa cum iam moueri cœperit per impulſum tunc acce­
ptum, non modò adhuc refrænatur grauitas, minuiturque ef­
fectus preſsionis illius qua tendit deorſum, ſed iam graue
ipſum ad vlteriorem motum progreſsionis reperitur diſpo­
ſitum, vt adueniente nouo impetu quaſi duplicato principio
transferatur.
Imo ipſa quoque grauitas in corpore agita­
to ſi ex parte illud tendat deorſum, vt in decliue vrget quo
verſum graue proijcitur, ita vt vis quæ merè deorſum ten­
debat, in vim quæ aliò transfert per accidens refundatur.
Facilius ergo deinceps fertur graue proximè commotum
quàm cum primò quietem relinquit: quia mouetur ad no­
uum ipſum impulſum ſimul cum reliquijs impetus prius im­
preſsi, quo adhuc grauitas compeſcitur, ac moderatur ne
progreſsioni obſiſtat, ſed potius ad illam quandoque per ac­
cidens conferat, at que concurrat.
Quod autem dictum eſt de motione, & commotione
violenta idipſum, vel quid ſimile communiter obſeruatur in
motione naturali grauium deorſum, ac leuium ſurſum; vt
ſcilicet hæc corpora facilius, ac velocius moueantur in pro­
greſſu poſtquam commota iam fuerint, quàm in principio
quando tunc ſe mouere incipiunt; imò tanto facilius ac ve­
locius, quantò magis à principio motus diſceſſerint.
Sed
qua ratione id eueniat, diuerſo exiſtente principio motus
naturalis à principio motus violenti, non conuenit inter Phi­
loſophos, qui propterea in varias, ac diſcrepantes abierunt
ſententias.
Inter quas ea videtur aliqua cum probabilitate
percrebuiſſe, quæ totam hanc maiorem facilitatem, ac velo­
citatem, refert ad medium per quod mobile tranſit: non
ſolum ob minorem eius reſiſtentiam, quæ reperitur in pro­
greſſu, ac prope finem, ſed præcipuè propter accurſum eiuſ­
dem poſt terga ipſius mobilis ad replendum vacuum, quod
relinquit.
Nam is cum celerrimè fiat, impingere videtur in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index