Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1habet ſeipſa prius. falsò ergo tanquam priora aſſumuntur ea prędicata ad illius eſſentiam expli­

candam.
Et certè mirum ni ſummæ negligentiæ, ne dixerim inſcitiæ, iure ſit accuſandus Ariſto­
teles, qui non ſemel naturam definiens & phyſicè & metaphyſicè, ne per tranſennam quidem hu­
iuſmodi prædicata ſignificauerit.
Ideò magis ad veritatem accedunt ij qui dicunt naturam,
non niſi per effecta definiri poſſe, ſiquidem ipſa ſit principium: nec quicquam in ſuo genere ſeipſa
prius habeat, vt id quod tanquam abſurdum oppoſuit Philoponus, pro neceſſario ſit habendum.
Sed neque hi prorſus quæſtioni ſatisfaciunt multas ob cauſſas: tum quia non diſtinguunt de
conſideratione principij quæ duplex eſſe poteſt, vel ſecundùm formam, vel ſecundùm materiam:
cùm tamen in vtriuſque definitione magnum diſcrimen intercedat.
& ſi ſecundùm materiam ſpe­
ctetur, nullo pacto queat fortaſſe definiri.
nihil enim ipſo prius eſt, per quod definiri poſsit. tum
prætereà, quia conſideratio principiorum ad eam methodum pertinet in qua ſunt principia: er­
go quatenus huiuſmodi, non poterunt vberius in alia pertractari.
ſic etiam ibi optimè explicabun­
tur; ita vt ibidem eorum eſſentia patefiat.
Quare neſcio quidem vtrum'ne notitia ab effectis,
cùm incerta ſit, & rudis, ſatisfacere poſsit.
Ob eam igitur cauſſam cenſeo notitiam principiorum
è duabus partibus eſſe conflatam: alteram: quidem quę formalis eſt, quia tractatur vt principium;
alteram verò quæ eſt materialis, quia ſumitur vt id cui tribuitur eſſe principium.
ita & natura con­

ſtat è gemina ratione, ac primam quidem prorſus aimus in habitudine poſitam eſſe: ſiquidem prin­
cipij ratio manet in eo, quòd ſit alicuius, vel aliquorum.
tolle hæc; iam ipſius principij naturam
ſuſtuleris, a alteram verò penitus abſolutam eſſe dicimus, quandò etiam, omne prius ſecundùm

naturam à poſteriore ſeiungi poteſt.
ſed tamen eiuſmodi cognitionem neque definitioni, neque
demonſtrationi, neque omnino cuipiam methodo obnoxiam eſſe puto, & eſto quòd ſit metho­
di; communior illa futura ſit, quàm naturalis: ſed de his anteà multa.
Quanquam anceps ſum,
an'ne abſoluta illa conſideratio ad materiam formamque.
pertineat ex eo, quod ſit hæc habitudo
ad id quod fit ex ipſis; quod, cùm ſit veluti poſterius, aliquo modo poſsint ab eo mente ſeuoca­
ri, ſed tamen id in hac methodo præſtari non poſſe conſtantiſsimè defendo, qui item in Ariſtote­
lico progreſſu obſeruem, illas etiam ſubſtantias quæ ab omni materia liberæ ſunt, cum habitudi­
ne iſta tractari.
Nam Deus 8. Phyſ. ſpectatur vt motor, & 12. Met. vt amabile, & mente conci­
piendum.
At motor reſpicit mobile, amabile verò & id quod intelligitur amans & intelligens.
ac ſiquid de illius operatione propria ſubiugitur & intelligentia mentium beatarum; id omnem tranſlatum
ſit à nobis ad ipſas, vt in nobis ipſis illorum functionem contemplemur.
Proinde propter nos ipſos qui­

bus ignota eſt natura principiorum, neceſſe è illa ex effectis euoluere, & non purè ſecundùm materiam,
ſed cum habitudine ipſa ſpectare.
Sic fit, vt propter humanum captum cum habitudine prin­
cipiorum diffinitio tradatur.
Sed quoniam, illa habitudo terminatur poſterioribus, ſic accidit,
vt definitio principiorum per poſteriora ſit aſsignanda; at non quà poſteriora ſunt & effecta:
ſed quà referuntur ad principia, quæ ſub hac ratione videntur eſſe ſimul natura, ſaltem accepta
ſecundùm formam.
Quo fit, vt in ipſis principiorum vis eluceat optimè. nam talis eſt eorum
facultas quæ ſeſe viciſsim reſpiciunt, quę non modò inter ſe perpetuò comitantur, ſed vnum eſt
alterius eſſentia, vtrunque vtriuſque.
Nec quiſquam ſic fatuus erit, opinor, qui ſeruum domi­
no accidere putet.
ita forma per compoſitum definitur, neque ob id ea eſt definitio tanquam ac­
cidentis, & vt fertur, per additamentum, atque hanc definiendi formulam, in ſcriptis Ariſtoteli­
cis obſeruamus eſſe frequentiſsimam, non vtique exactam fateor, ſed eiuſmodi tamen, vt vi na­
turæ ſatisfaciat, & ingenio methodi, captuique.
noſtro conſulat. Neque verò eſt, quòd integram
& abſolutam, rerum omnium definitionem expectes, ſed qualem ipſarum natura patitur, nam
ſicuti res vniuſmodi non ſunt, ita neque definitiones omnium pares ſunt requirendæ, vt exacta
definitio, non ſimpliciter, ſed pro ratione cuiuſque rei definiendæ conſtituenda ſit: tunc enim ſa­

tis exacta reputabitur, ſi rem ponet nobis ante oculos, quemadmodum ipſa tolerabit.
Itaque,
cùm res ſint aut abſolutè, ſicuti ſubſtantiæ compoſitæ, & vltimæ ſpecies in eo prædicamento, aut
ex aliquo aptæ, veluti ea quæ ſunt in ſubiecto, aut etiam principia.
hæc verò aut ſecundùm ma­
teriam accipiantur, aut ſecundùm formam: ac ſecundùm materiam methodum ſubterfugiant,
aut ſaltem hanc noſtram: ſecundùm formam verò notionem contineant habitudinis, fit vt triplex
definitionum genus reperiatur.
primum quidem per genus & differentias, quod illius eſt ſpeciei
quæ continetur in genere ſubſtantiæ.
ſecundùm per id quod eſt extra rei definiendæ genus, nimi­
rùm per ſubſtantiam: eſt verò accidentium, idcirco κατὰ πρόσθεσιν, hoc eſt, per additamentum
vocatur.
tertium genus eſt, cùm ſeſe mutuo definiunt, ea verò ſunt quæ ſeſe viciſsim reſpiciunt,
ad quæ referimus ipſa principia, quæ quidem ſi formaliter accipiantur, tametſi per poſteriora de­
finiuntur, attamen eorum definitio conſtat tanquam ex iis quæ ſint natura ſimul.
cùm cętero­
quin ea quæ pendent ex principiis materialiter ſumpta, ſint natura poſteriora, ſed cùm formali­
ter accipiantur, quatenus huiuſmodi, ſunt certè ratione, & natura ſimul; ideò principia per illa
per quàm optimè definiuntur.
Non me latet etiam numerari quartum genus definitionis, quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index