Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 403 > >|
1beati Thomæ prouenit. Sic tritici vbertas
contraria ratione paucos piſces facit.
Sed ſi
omnia attingere voluero, finem nunquam
ſum facturus: vituperabatur pictor ille quan­
quam egregius ab Apelle, qui à tabula nun­
quam ſciret manus abducere, præcipuè cùm
homini nihil ſit difficilius ſcientia futuro­

rum: hæc nanque adeò obſcura eſt, vt ni­
ſi diuino aliquo afflatu adiuuetur, vix lau­
dem afferat.
Ob id qui in ea claruerunt, fue­
runt autem admodum pauci, diuini meritò
vocati ſunt.
Claruerunt autem inter viros
Muſæus Athenienſis, & ex eadem vrbe Ly­

cus Pandionis filius & Bacchides Bœotius,
tum Tireſias & ipſe Bœotius, tum Cyprius
Eucleus, & famoſus Epimenides Cretenſis.
Sicut inter fœminas ſibyllæ, à σιβυλλιᾱͅν,
quod eſt vaticinari, ſeu à σιοὺς, quod eſt deo­
rum, & βουλὲ ſententia, dictæ.
Nobiliſſimæ è
decem Erythrea & Cumæa, quam Amal­
thæam ſeu Demophilen, vel Erophilen ap­
pellarunt: harum enim carmina Romanis

præcipuè in præcio fuêre.
Sed & diuinatio
futurorum quadruplex: aut enim ex inſolitis,
velut cum in Heluetiis (vt referunt) in aëre
viſi ſunt duo leones inter ſe pugnantes, quo­
rum alter alteri caput præcidit.
Et viri ar­
mati, & acies, vt tempore Machabæorum,
& ante Hieroſolymæ deſtructionem in cælo
perpetuis quadraginta debus.
Atque hæc
forſan non ineptè quiſpiam in vapores, velut
& nubium varias formas, referat.
Sed de his
alio loco dictum eſt.
Aut in vim fatidicam,
de qua nuper locuti ſumus.
Aut in artem
quampiam naturalem, vt aſtrologiam, phy­
ſiognomiam, metopoſcopiam, chiroman­
tiam, nauticam, agriculturam, medicinam,
ſomniorum interpretationem.
Aut in prodi­
gia omináque & auguria, ementitáſque ar­
tes: de quibus in quarto libro de Sapientia
diximus.
Et poſtquam tot, tantáque ſunt fu­
tura prænoſcendi argumenta, tam varia,
tam incerta, vt neque obſeruaſſe decorum,
nec omninò neglexiſſe tutum fuerit, pauci
tamen reclamantibus pro arbitrio omnibus,
deterioráque ipſis, quàm quæ reprehendunt
admittentibus, hoc in genere eruditi inue­
niuntur, qui quæ obſeruare debeant, tanquam
vera norint, quæque tanquam falſa neglige­
Omnis enim veritas diuina eſt, & ab opti­

mo proficiſcitur.
Frequentiores licet in diſci­
plinis viros præſtantes inuenire, è quorum
numero decem ſelegi, vnicuique iudicium
ſuum relinquens.
De medici­
na.
Peſtilentiæ
futuræ ſigna.
Abundantiæ,
& ſterilita­
tis ſigna.
Homini nihil
futurorum
ſcientia diffi­
cilius.
Vates &
Sybilla.
Diuinatio
quadruplex.
Viri 12. ſub­
tilitate præ­
ſtantes.
Archimedes primus ſit, non ſolùm ob mo­
numenta illius nunc vulgata, ſed ob mecha­
nica, quibus vt Plutarchus auctor eſt, vires
Romanorum ſæpius fregit.
Refert mira il­

lius inuenta in M.
Marcelli vita, & nos alia
non minora, ex Galeni teſtimonio, in vtro­
que genere non tam primus auctor, quàm
immirabilis.
Nec qui Græculos ( omne ſolet
appellare Cicero genus id hominum) laudare
ingenium, & inter vrbis ruinas Syracuſiæ, ac

ſentes, ſepulchrum quærere dignatus eſt.
Se­
cundus eſt Ariſtoteles Stagirita, Macedo
Magni Alexandri præceptor, qui res natura­
les, ac diuinas, dialecticámque mirum in mo­
dum excoluit: animaliúmque vitam, mores
ac ſtructuram incredibili ſagacitate perſe­
cutus eſt.
Qui cùm in ſingulis diſciplinis ſcri­
pſerit quod probaretur, error tamen conſpi­
cuus in tot ſeculis in illius ſcriptis depræ­
hendi non potuit.
Tertium locum obſident
paribus argumentis Euclides, Scotus, &
Ioannes Suiſſet, quem Calculatorem vulgus
vocat, pari ſpe: ſed antiquitate & vſu præpo­
natur Euclides.
Eius verò ſunt duæ præci­
puæ laudes: inconcuſſa dogmatum firmitas
libri Elementorum, perfectióque adeò abſo­
luta, vt nullum opus iure huic aliud compa­
rare audeas: quibus fit vt ſoli hi in arduis
quæſtionibus videantur poſſe à falſo verum

diſcernere, qui Euclidem habent familia­
rem.
Megara fuit oriundus: pluráque alia
quæ etiam extant, pari ſub vtilitate ſcripſit,
ſed longè minus vtilia.
Archimedis
laus.
Ariſtotelis
laus.
Euclidis
laus.
Succedit huic Ioan. Scotus: patria hæc il­

lius: qui ſubtilis doctoris, ob doctrinam, pár­
que vbique acumen meruit.
Scoti laus.
Eiuſdem inſulæ accola fuit Ioannes ( vt

dixi) Suiſſet, cognomento Calculator: in cu­
ius ſolius vnius argumenti ſolutione, quod
contra experimentum eſt de actione mutua,
tota laborauit poſteritas: quem ſenem ad­
modum, nec inuenta ſua dum legeret intelli­
gentem, fleuiſſe referunt.
Ex quo haud du­
bium eſſe reor, quod in libro de Animi im­
mortalitate ſcripſi, Barbaros ingenio nobis
haud eſſe inferiores: quandoquidem ſub
Brumæ cœlo, diuiſa toto orbe Britannia,
duos tam clari ingenij viros emiſerit.
Calculatoris
laus.
Sextus locus Apollonio Pergeo debetur,

qui fermè ętate ęqualis fuit Archimedi.
Scri­
pſit octo de Conicis elementis libros egre­
gius: quorum ad hanc vſque diem, primi­
tantùm quatuor editi ſunt, tam fœdè à trans­
latore conſpurcati, vt ne illos etiam editos
meritò dicere poſſis.
Apollonij
laus.
Proximus autem huic, verùm longè anti­

quior, Architas Tarentinus, vt etiam in­
ter tam egregios viros ſedem aliquam Italus
vir obtineat, collocetur: qui præter ligneam
columbam volantem, quam conſtruxiſſe fer­
tur, veram demonſtrationem duas lineas in­
ter duas alias propoſitas in continuo pro­
portionem collocandi inuenit, quam inter
decem aliàs falſas Eutotius tradidit.
Huic
Mahometus Moſis filius Arabs, Algebrati­
cæ (vt ita dicam) artis inuentor, ſuccedit.
Ob id

inuentum ab artis nomine cognomen ade­
ptus eſt, Nonne Alchindus & ipſe Arabs,
editorum librorum quorum Auerroës me­
minit, exemplum eſt, qui ſupereſt libellus de
Ratione ſex quantitatum, quem nos excu­
dendum trademus, exhibet cùm nihil ſit in­
genioſius.
Pòſt ſequitur Heber Hiſpanus cla­

riſſimo inuento: cùm Ptolemæus ex quinque
quantitatibus maximo labore ſextam quæ­
rat, hic in eiſdem cum tribus quartam.
Mul­
ta etiam in melius mutauit, quæ ad ſtatum
cœli pertinebant: vt facilè intelligas multo
minus æſtus maximos frigoribus gelidis ob­
eſſe ingeniis.
Architæ
laus.
Algebræ
laus.
Alchindi
laus.
Hebri laus.
Vndecimus, ſubtilitate, ſed clariſſimus arte

Galenus, methodis, pulſibus, atque diſſectio­
nibus: ſed adeò verboſus, & ſtudio contradi­
cendi tædulus, vt alterum vix ferre queas, in
reliquo grauis iactura artium poſita eſt, quam
noſtræ ætatis viri reſtituere conati ſunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index