Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1ſtiorum pro trabe adegerint coronarum ornamenta: ex quo
hiatum ianuæ præpanſum effecere: opus magis priuatorum
ædium deliciis accomodatum præſertim feneſtrarum quam tem
plorum auctoritati condecens.
In maximis templis hoſtiis
præſertim quibus aliæ non adſunt apertiones altitudo uacui
in partes diuiditur tris: unaque atque eadem ſuprema linque
tur ut pro feneſtra ſit: æneoque ornatur rete: reliquum ual
uis datur.
Suas habent rationes particularum ualuæ. Inter particu
las primaria eſt cardo: iſtius duplex eſt ratio.
Nam aut late
ri ianuæ commendantur captus ferrei et arpicones: aut ex an
gulo ualuæ aſſis emittitur: in cuius cuſpide ſtatuta ualua in
uertitur.
Valuæ templorum quod perpetuitatis gratia fiant æneæ
atque maximi ponderis ſint axe tutius aguntur quam arpiconi
bus.
non hic refero quas portas apud hiſtoricos et poetas le
gerim ueſtitas auro / ebore / et ſignis / tam graues / ut turmis
hominum reſerarentur: et ſtrepitu terrorem incuterent: in
his ego facilitatem laudo aperiendi claudendique.
Ergo ad cu
ſpidem in axis infimo ſubſtituetur ſedile æreum ſtagno im
mixto: excauabiturque medullitus cum ſedile /tum et caput
axis cui ualua applexa ſit in modum piſcidis ad concauum
lineamentum lancis / quoad intra ſe mutuo complexu con
cipiant
pilam ferream bene teretem et bene terſam.
Ad su
premum quidem axis caput quod in ualuæ ſummo eſt aderit
famella ænea ſuperliminari interſita: et præter id axis mobi
lem circa ſe imbuet anulum ferreum uſque quaque terſum et
leuigatum.
Sic fiet ut nuſquam moroſa ſit ualua: et leui ap
pulſu ad arbitrium alludat.
Singulis hoſtiis ualuæ erunt ge
mellæ: quarum altera hoc in latus ianuæ: altera in latus al
terum ſeſe recipiat.
Valuæ eiuſque craſſitudo fiet ex ſuæ lati
tudiniſ duodecima.
In ualuis ornamenta ſunt faſciæ quæ qui
dem amplitudinem ualuæ ſuperadpactæ obambiant nume

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index