Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei
page |< < (70) of 347 > >|
25470 plano baſis Coni, vel Cylindri A C efficiens communem ſectionem G A D.
Dico ipſum planum G D K H, licet in infinitum extendatur, in vnico tantùm
latere B A ſuperficiem Conicam, vel Cylindricam contingere, ac propterea
hanc totam cadere infra planum contingens.
Quoniam cum axis Coni, vel Cylindrirecti ſit perpendicularis plano baſis,
erit planum per axem B A C rectum baſi A C, ſiue planum baſis A C rectum
plano per axem A B C, cui rectum quoque poſitum fuit planum per B A, A D
ductum, quare G A D communis planorum ſectio eidem plano per axem erit
perpendicularis, vnde angulus D A C rectus erit, ſed eſt C A diameter 1119. vnd.
Elem.
culi A C, quare G A D circuli peripheriam continget, ac tota cadet extra co-
nicam, vel cylindricam ſuperſiciem.
Iam per B axis verticem concipiatur ductum pla-
210[Figure 210] num S T baſi A C ęquidiſtans, quod communem
ſectionem faciet cum plano G K rectam Q B R ipſi
G A D parallelam, abſcindetque de plano G 2216. ibid. vtrinque in infinitum extenſo, partem Q R K H,
quæ tota cadet ſupra planum S T ad oppoſitas par-
tes conicæ, vel cylindricæ ſuperficiei B A C (cum
hæc tota cadat inter æquidiſtantia plana S T, A C,
vt ſatis conſtat,) &
partem Q R D G, quæ tota
erit ad partes eiuſdem ſuperſiciei.
Sumatur ergo in
plano Q R D G extra lineam B A, inter æquidiſtã-
tes Q R, G D quodlibet punctum E, &
iuncta B E
producatur:
patet ipſam cum A D conuenire: (cumrecta B E ſit in eodem
plano in quo ſunt B A, &
A D, & alteram parallelarum ſecet in B) conueniat
in F, &
cum punctum F ſit extra ſolidi ſuperſiciem, ipſa quoque B F cadet to-
ta extra eandem, quare punctum E erit extra ipſam ſuperficiem, &
ſic 33Coroll.
primę pri-
mi Conic.
quolibet alio puncto plani G R, quod ſit extra latus B A, quapropter planum
G R ſuperficiem dati ſolidi contingit per rectam B A, ac ideo ipſa ſuperficies
cadit tota ad alteram partem plani G R.
Quod erat, & c.
ALITER.
SI per quodcunque aliud punctum N lateris B A concipiatur duci planum
ſecans Conum, vel Cylindrum, quod ſit baſi A C parallelum, ipſum in
ſolidi ſuperficie circuli peripheriam deſcribet, &
in plano per axem 444. primi
Conic.
ſeu diametrum N P, quæ ipſi A C æ quidiſtabit, in plano verò Q D 5516. vnd.
Elem.
M N O, quæ item rectæ G A D erit parallela (cum ſint communes ſectiones
æquidiſtantium planorum cum altero plano) eritque angulus O N P 6610. ibid. angulo D A C, ſiue rectus, (cum ſuperiùs demonſtratum ſit ipſum D A C
rectum eſſe) hoc eſt recta M N O peripheriam N P continget in N, &
ex vtra-
que parte cadet extra ſolidi ſuperficiem, &
hoc ſemper de qualibet alia ducta
in plano B D ipſi G D æquidiſtante:
quare totum planum G R, quod per la-
tus B A ductum fuit rectum ad planum A B C per axem ductum, ſolidi ſuper-
ficiem contingit tantùm per latus B A:
vnde ipſa ſuperficies cadit tota ad alte-
ram partem plani G R.
Quod, & c.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index