Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
ſe parat particulas aliquas aeris ibidem relictas, ita­
que intercapedines, quæ ſeparant aeris particulas,
partim occupantur ab igne, partim ab inani ſpatio,
dum igneæ particulæ motu velociſſimo conuertun­
tur, & vertigines complent, intercipiendo grandia
ſpatia inania; vndè malè hinc infertur raritas maxima
ad quam aer ampliari poteſt.
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
PROP. CXVII.
Secunda Merſenni experientia in ſclopeto pneumatico
fact a dubia quoque eſt.
MElior eſt ſecunda Merſenni experientia dùm̨
in bombarda, ſeu ſclopeto pneumatico ma­
gno conatu immiſit vaſtam aeris molem, quæ in exi­
guo ſpatio condenſata fuit, aitque pondus ſexagin­
ta granorum aeris incluſiſſe in cauitate catapultæ, quæ
ab 8. vncijs aquæ impleri poterat, hinc deducit ae­
rem in ſclopeto immiſſum adeò condenſari vt quin­
decies ſpatium internum catapultæ expleat; proin­
de que tres digitos cubicos aeris ferè ponderare gra­
num vnum.
Sed ex tanto apparatu tandem Merſen­
nus nil certi colligit, cùm afferat innumeras difficul­
tates, & ingenuè fateatur, ſemper dubitari poſſe an
intra catapultæ cauitatem vnà cum aere inſuffletur
particula aliqua oleaginoſa, vel aquea, quandoqui­
dem epiſtomium emboli humectari debetin eius ſu­
perficie coriacea, vt omninò rimæ claudantur, vt re­
greſſus aeris prohibeatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index