1
per poſteriora traditur, hoc verò, proprio nomine ὑπογραφὴ, ideſt, deſcriptio nuncupatur, ſed
vtrum'ne accommodetur id definitionum genus ad explicanda ipſa principia, an ea potius quæ
manant ex principiis, non facile conſtituerim: quandò, quatenus ſeſe reſpicientia viciſsim ita
explicantur, vt nil amplius ad eorum perſpicuitatem deſideretur: at nomen deſcriptionis, vim
quandam imperfectionis præſefert, vt non explicata adamuſsim deſcriptione res, ſed potius adum
brata videatur. ob eam igitur cauſſam, ad ea transferrem hanc definiendi formulam quæ aliam
habent definitionem per quam optimè explicari poſsint. Omnino ea quæ per genus & diffe
rentias traditur; huiuſmodi verò ſolius ſpeciei ſpecialiſsimę eſt in prædicamento ſubſtantiæ, eſt
abſolutiſsima; reliquę, tantùm pro ratione rei quæ definitur, non autem iuxta definitionum
gradus exquiſitæ ſunt. nam definitio prima videtur eſſe rei quæ per ſe ſubſiſtit, huiuſmodi au
tem ſpecies eſt vltima ſubſtantiæ; hæc enim ſola terminos habet non aliunde petitos, qui per dif
ferentias vltimas explicantur. initia cognoſcuntur in iis quorum initia ſunt, in quibus etiam ob
ſimplicitatem ſuam cognoſcuntur ſimul quòd & quid ſint, quæ tamen oratio, etſi nobis aperit na
turam principij, non tamen in optimo definitionum genere collocatur. Nam certè ſi nobis id li
ceret, præſtantior ea cognitio foret, qua principia ab omni habitudine abſoluta perciperentur:
at quo ad nos, nil certius equidem ſuppetit: ideò & pro rei natura exponenda, & pro ratione
noſtri, ſi non omnibus numeris eſt perfecta; at vt neceſſariò talis eſſe debeat, nec alia poſsit af
ferri. Quamobrem, tantùm abeſt, vt ea iure notari poſsit, vt in hoc genere optima ſit habenda.

C
D
a 8. Phyſ.
T. 1.
2. de cęlo
T. 17.
T. 1.
2. de cęlo
T. 17.
E
F
a 1. Phyſ.
T. 8.
T. 8.
G
H
A
B
Aduerſus Auicennam, quòd certa ſit naturæ definitio poſita 2. Phyſ. Cap. III.
CERTA'NE verò ſit explicatio naturæ quæ ab Ariſtotele 2. Phyſ. allata eſt, an'ne alibi, ſiue
in naturali methodo, ſiue in alia plenior habeatur, animaduerſum eſt ab Auerroë: nanque
ſtatuit hanc definitionem exactiſsimam eſſe, ita vt nuſquam locorum alia maior eius explicatio
reperiatur. In quo notare viſus eſt Auicennam qui naturam ignotam eſſe putarit, & latêre; tum,
quòd ſit, tum etiam quid ſit: eamque. eſſe concludi à primo philoſopho. phyſicum verò illius no
titiam ab eo quaſi inferiorem & ſubalternum à ſuperiore & ſubalternante deſumere; de quo item
aliqua ab Auerroë dicta ſunt. Quamobrem duo ſunt quæ ab Auerroë notantur ex Auicenna;
alterum quidem, quòd definitio naturæ non colligatur è 2. phyſ. atque alterum, quòd neque etiam
nobis notum ſit eſſe naturam. Verumenimuerò antequàm ad ſtatum cauſſæ veniamus, diſſen
ſio inter Arabum proceres indicanda eſt; tùm deinde diſcrepantia inter loca quædam ipſius Auer
rois. nanque tribuit ipſe Auicennæ, quòd de naturæ definitione diſputauerit, an in hoc ipſo lo
co notuerit, cùm de naturæ definitione nihil omninò habeamus apud Auicennam, quemadmo
dum conſtat primo ſuæ Met. ſed, de eo ſolùm, quòd ſit natura, contra Ariſtotelem diſſeruerit, atque
riſerit Ariſtotelem alios illudentem, quia naturam eſſe demonſtrare conentur, cùm ipſa neque per
ſe nota ſit, neque item principij vim obtineat in philoſophia naturali. Inter loca autem Auer
rois eſt repugnantia atque varietas: quoniam 2. Phyſ. propter definitionem, citat Auicennam.
Quinto verò Met. propter alteram quæſtionem qua, quòd natura ſit, exploratur. Vnde Ludoui
cus Buccaferrea a accipiebat ea verba quæ 2. Phyſ. ſcripta ſunt, non tanquam ad naturæ definitio
nem pertinerent, ſed ad alteram illam propoſitionem qua naturam eſſe aſſereretur: ideoque. c. 3.
vbi legitur: & iſta definitio naturæ: corrigebat ipſe propoſitio. Veruntamen, quid ſit de Auicen
næ ſententia non ſatis conſtat: ſed Auerroëm de definitione naturæ verba facere, & contra Aui
cennam de illa diſſerere, ſatis indicant ea quæ ibi ſubſequuntur. Aggrediamur ergo hanc ipſam
quæſtionem cum qua etiam altera abſoluetur, cùm rationes quibus Auicenna vſus eſt ad pro
bandum, quòd eſſet natura, ad alteram quæſtionem ab Auerroë tralatæ fuerint. Putauit igitur
ipſe, ſi credimus Auerroi: naturæ definitionem in 2. lib. allatam, non eſſe ſatis perſpicuam, ac
certiorem poſtulare explicationem quæ aliis locis habeatur. Conatus autem eſt probare propo
ſitum Auerroë teſte tribus argumentis. Primò quidem ſi perſpicuus foret, naturam eſſe princi
pium motus, quæ illius eſt definitio, perſpicuum quoque foret, corpora natura conſtantia obti
nere motorem. non eſt autem id perſpicuum, quandò etiam demonſtrabitur 8. Phyſ. Ergo neque
perſpicuum eſt, naturam eſſe principium motus. Deinde, quęritur de corporibus ſimplicibus, vtrùm
habeant motorem nec'ne, & deinceps, vtrùm habeant principium motus an non, & tamen ea
naturam habere manifeſtum eſt, nec ab vllo dubitatur: ita vt facilè intelligas, quia natura &
principium motus eiſdem attributis non potiantur, eadem omnino non eſſe. Tertiò philoſo
phus docet, elementa habere grauitatem & leuitatem: & quoniam hæc ſunt principia motus,
docet ſimul ea principium motus habere, nec tamen quòd in illis ſit natura dubitandum eſt.
Colligit demum corollarium è concluſis. Si natura quò ad vtranque quæſtionem, & quòd &
quid ſit, demonſtrationi ſubiiciatur, eam nullo pacto conſtituendam eſſe principium ſcientię naturalis.
Oppoſitum decreuit Auerroës, & cùm duę quæſtiones de re quapiam ſimplici poſsint excitari,