Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
Galeni laus.
Vltimus omnium Vitruuius, qui tamen ſi

propria non aliena inuenta conſcripſiſſet, in­
ter primos adnumerari poterat.
Eminent au­
tem quædam in ſingulis: vt in Archimede
æqualitas ſphæræ cum cylindro, ſepulchro
ſuo inſcripta: in Euclide ordo, in Ariſtotele
contextus, in Galeno diuidendi ratio.
Alij
etiam præclaras quaſdam dotes habent, ta­
metſi ſubtilitate non præſtiterint.
Quis in
Homero non admiretur affectus, grauitatem
in Virgilio, commiſerationem & affluentiam

in Cicerone, orationis qualitatem tum ſche­
mata ſenſui verborum appoſita in Quintilia­
no?
Nec eſt vnum genus ſubtilitatis in quo
auctores celebrantur, ſed plura.
Ariſtotelis
ab ingenio, cuius æmuli Theophraſtus &
Scotus.
Ab ingenio, ac imaginatione Archi­
medis.
Ab imaginatione, vt Calculatoris. A
ſenſu cum imaginatione, vt Euclidis.
A iudi­
cio: vt Algebræ.
A ſenſu atque experientia,
vt Vitruuij: cuius æmulus fuit Hero clariſ­
ſimus inuentis, ſed parum vtilib.
Præſtantiſ­
ſimus in Vitruuio modus horologiorum, ſeu
per tympana & aquam, ſeu in anaporicis ex
ſignifero, ſeu per analema quod cauis plan­
tis, ac ſphæricis commune eſt.
Atque hi om­
nes ingenio præſtiterunt, ſed qui humanas
vires ſupergreſſi, proprioréſque diuinitati
cuipiam fuiſſe videntur, tres ſunt: Ptolemæus
Alexandrinus, Hippocrates, Cous, & Ploti­
nus.
Huic debeo, quòd intelligere multa poſ­
ſe confidam, illi artis ſcientiam: primum ad­
miror quod vix intelligam.
Coniector hanc
claritatem virorum, quòd reliquorum ſi per­
iiſſent monumenta, propoſitis mihi tracta­
tionibus auxiliiſque, quibus illi freti ſunt, cur
ſingula reſtituere non poſſem, & ſi non poſ­
ſem, non intelligo: at vnius ex his, ne ſeptem
quidem lineas facturum me non poſſe toto
vitæ meæ tempore ſatis intelligo.
At qui
Hippocrati, Galenum parem eſſe putant,
neutrum eorum ſe intelligere ea confeſſio­
ne fatentur.
Multò enim plus Hippocrates à
Galeno diſtat, quam Galenus à puerulo quo­
vis.
Itaque qui nondum ex his tribus ali­
quem intelligit, ad ſcientiam quidem exer­
citatum capeſſendam, ex aliorum intellectu
exiſtimare verè poteſt, ſe tamen ſcire quic­
quam omnino non exiſtimet.
Horum enim
eſt meta humanæ ſcientiæ.
Vitruuij
laus.
Quæ in ſin­
gulis aucto­
ribus maxi­
ma.
Subtilitatis
in auctoribus
genera ſeptem.
Ratio abſo­
lutiſſima
conſcriben­
dorum libro­
rum.
Vt verò abſolutorum librorum rationem
quiſque intelligat, & quónam modo ars vna­
quæque doceri poſſit, neminem inuenio qui
id exactius me tradiderit, præter vnum Ga­
lenum: quam ſi nos tempeſtiuè tenuiſſemus,
à multis ſanè laboribus excuſaſſet.
Ea eſt ra­t
io, qua ſæpius eadem ad hanc vſque diem
noſtra immutare coactus ſim, quæ prius aliis
placere cœperunt quàm mihi.
Nunc verò
quæ edentur, percepta conſcribendi ratione,
non minus nobis quàm aliis (vt exiſtimo) ſa­
tisfaciens.
Mihi quidem præter Deum, ad
hanc vſque diem nullus auxiliator ad com­
ponendos libros fuit, vtinam non magis im­
pedimento quiſquam fuiſſet.
Itaque inita ra­
tione mecum, vt cogitarem aliquem eſſe, &
huius rei modum, caſus qui non ſine numine
fuit, oblatus eſt, quo Galeni ſententiam de
hoc intelligerem.
Ea autem talis erat: Si do­
ctrinam aliquam, cuiuſpiam rei tradere ab­
ſolutiſſimè atque perfectè volueris, quòd
officium eſt cuiuſque ſcribentis, id commo­
dè aſſequi licebit, ſi rem de qua tractatur in
ſpecies diuiſerimus, atque illas rurſus, ac rur­
ſus diſtinxerimus in alias minores, donec ad
vltimas peruenerimus.
Eadem quoque ratio
in affectibus, qui de his ſpeciebus demon­
ſtrari poſſunt, obſeruanda erit.
Atque hoc
primum præceptum eſt.
Aliud verò fuerit, vt
demonſtremus tam in ſpeciebus rei tractatæ,
quàm affectibus, non plura eſſe, aut poſſe ge­
nera membrorum ſub tractata re contineri,
quódque deſcripta membra ſub illa omnia
contineantur.
Initium verò huius diuiſionis
ab artis fine ſumendum erit, aliter in incerto
vagabimur.
Sic igitur optimæ conſtructionis
præcepta nos docuit Galenus: atque ex hoc,
quinam in vnaquaque arte tradenda fuerint
præſtantiſſimi.
Sed poſtquam ad artificem ventum eſt,
proſequamur & artes, quæ adeò ætate noſtra
inclaruerunt, vt quæ hîc ſcripſi, apud poſte­
ros fidei parum ſint habitura.
Sed ſi quis ſe­
cum exiſtimet, vnamquanque ætatem ſua
habuiſſe miracula, antiquiſſimam, tot dilu­
uia, tot incendia, Romanorum, prodigia ora­
cula, ſequentem verò etiam miracula, non
eſt cur poſteri de artium inuentis noſtræ
tempeſtatis dubitent: nec nos de his quæ di­
gna admiratione tradita ſunt ab aliis, qui
priore ſeculo vixerunt.
Sunt artium inuenta
in ſingulos dies noua, nec vllo fine compræ­
henduntur: in quibuſdam ſufficit ſcire quid
velis.
Nuper quidam inuenit haſtati enſis ra­
tionem.
Nam cùm enſis dirigitur, duplica­
tur, vncinóque firmatus haſtam ferream re­
fert, cuius cuſpis eſt ipſe enſis.
Alius roſtra­
tam manum ferream fecit, quæ cùm tange­
retur, concurrentibus in ſe vncinis manum
furis deprehendebat: nam inter pecunias de­
liteſcebat in crumena.
Sic infinita excogi­
tare licet, quæ ſolo iudicio indicent.
At no­
ſtra ætas illuſtribus inuentis, & maximis
fœcunda eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index