Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1hinc ignes fatui circa Terram, & fulgetrae in nubibus,
&sſtellae trajicientes & cadentes in alto aere excitantur.
Quippe jam dictum eſt a exhalationes conſtare particu­
lis tenuiſſimis, & in multos quaſi ramulos diviſis, qui­
bus involutae ſunt aliae paullà craſſiores, ex acri­
bus aut ſalibus volatilibus eductae.
Notandumque eſt
hos ramulos ſolere eſſe tam minutos & confertos, ut
nihil per illorum interſtitia, praeter materiam primi
elementi tranſire poſſit; inter particulas autem iſtis
ramulis veſtitas, eſſe quidem alia majora intervalla,
quae globulis ſecundi elementi ſolent impleri, tuncque
exhalatio non igneſcit; ſed interdum etiam accidere,
ut occupentur à particulis alterius exhalationis aut
ſpiritûs, quae inde ſecundum elementum expellentes,
primo duntaxat locum relinquunt, ejuſque pro­
tinus abreptae flammam componunt.
LXXXVIII.
Quomodo à diverſorum
corporum miſturâ.
30
5
10
15

Et quidem in fulmine, vel fulgetris, cauſſa quae
plures exhalationes ſimul compingit, manifeſta eſt,
propter unius nubis in aliam lapſum.
In aere autem
tranquillo, unâ exhalatione frigore denſatâ & quie­
ſcente, facilè alia, ex loco calidiore adveniens, aut
particulis ad motum aptioribus conſtans, aut etiam
aliquo leni vento impulſa, in ejus poros impetum facit,
atque ex iis ſecundum elementum expellit; cùmque
particulae prioris exhalationis nondum tam arctè
junctae ſunt, quin hoc aliarum impetu disjungi poſſint,
hoc ipſo in flammam erumpunt: quâ ratione ſtellas
trajicientes accendi puto.
LXXXIX.
In fulmine, in ſtellis
trajicientibus.
20
25

Cùm autem exhalationis particulae in corpus tam
craſſum & viſcidum coaluerunt, ut non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index