Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
251
252
253
254 161
255 162
256 163
257 164
258
259
260
261 165
262 166
263
264
265
266 167
267 168
268 169
269 170
270
271
272
273 171
274 172
275 173
276 174
277 175
278 176
279 177
280 178
< >
page |< < (162) of 434 > >|
255162CHRISTIANI HUGENII jus centrum F, ubi A B bifariam dividitur, radius autem
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
= {1/2} a, ſive F A.
Ergo, ubicunque in circumferentia
A C B D duo pondera æqualia, æqualiter ab A diſtantia,
ponentur, ea, ex A agitata, iſochrona erunt pendulo lon-
gitudinem habenti æqualem diametro A B.
Atque hinc manifeſtum quoque, & circumferentiam
A C B D, ſi gravitas ei tribuatur, &
quamlibet ejus por-
tionem, æqualiter in A vel B diviſam, &
ab axe per A ſuſ-
penſam, eidem pendulo A B iſochronam eſſe.
Loci vero ſolidi exemplum eſto hujusmodi. Sit A N linea
22TAB.XXIV.
Fig. 5.
inflexilis ſine pondere.
Propoſitumque ſit, ad punctum in
ea acceptum, ut M, affigere ipſi ad angulos rectos lineam,
ſeu virgam, pondere præditam O M L, ad M bifariam divi-
ſam, cujus in latus agitatæ oſcillationes, ex ſuſpenſione A,
iſochronæ ſint pendulo ſimplici longitudinis A N.
Ducatur O H parallela A N, & A H parallela O M,
&
ſit O R æqualis {2/3} O L. Itaque cunei ſuper recta O L,
abſciſſi plano per O H ducto, ſubcentrica erit O R.
Sed
cunei alterius ſuper eadem O L, abſciſſi plano per rectam
A H, (eſt autem cuneus hic nihil aliud quam rectangulum)
ſubcentrica erit ipſa A M.
Quare rectangulum illud, quod
ſupra Oſcillationis vocavimus, erit ſolum rectangulum O M R.
quod nempe, applicatum ad longitudinem A M, dabit di-
ſtantiam centri oſcillationis lineæ O L, ex A ſuſpenſæ, in-
fra punctum M.
Sit jam A N = a: A M = x: M O vel M L = y. Eſt
ergo rectangulum O M R = {1/3} yy.
quo applicato ad A M, fit
{1 y y/3x}.
quæ longitudo itaque ipſi M N æqualis eſſe debebit,
cum velimus centrum oſcillationis virgæ O L eſſe in N.
Fit
ergo æquatio {1 yy/3x} + x = a.
Unde y = 3 a x - 3 x x. Quod
ſignificat puncta O &
L eſſe ad Ellipſin, cujus axis minor
A N;
latus rectum vero, ſecundum quod poſſunt ordinatim
ad axem hunc applicatæ, ipſius A N triplum.
Hinc vero manifeſtum fit, cum omnis virga ipſi O L pa-
rallela, &
ad Ellipſin hanc terminata, oſcillationes

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index