Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
261 39
262 40
263 41
264 42
265 43
266 44
267 45
268 46
269 47
270 48
271 49
272 50
273 51
274 52
275 53
276 54
277 55
278 56
279 57
280 58
281 59
282 60
283 61
284 62
285 63
286 64
287 65
288 66
289 67
290 68
< >
page |< < (33) of 760 > >|
25533LIBER I. habet principiũ hoc habendi modo, ſed aliter habere prius
uniuerſa æternitate non põt, id &
mutari profectò nequit:
erit enim aliqua cauſa, quæ quidẽ ſi prius eſſet, aliter id ſeſe
habere poſſet, quod aliter ſeſe habere non poteſt.
Quòd ſi
mundus ex aliter prius habẽtibus cõstat, ſi ſemper ſic ſe ha-
bentibus, &
nõ petentibus aliter ſe habere, factus ipſe pro-
fectò nõ eſt:
ſi uerò eſt factus, et illa aliter ſeſehabere poſſe,
&
nõ ſemper ita ſeſe habere, neceſſe eſt. Quare et cõstituta
diſſoluentur, &
diſſoluta, ante cõstiterunt, atq; hoc infini-
ties, aut ſic ſe habuit, aut poterat ſic habere:
quod ſi ita eſt,
nõ uacabit ſanè corruptiõe, neq;
ſi olim aliter ſeſe habebat,
neq;
ſi aliter ſeſe habere poßit. Subſidium autẽ quod quidã
eorũ qui dicunt mundũ incorruptibilẽ quidẽ eſſe, at tamen
factũ eſſe, ſibijpſis enitũtur ferre, uerũ non eſſe uidetur.
In-
quiunt enim &
ſe perinde ut geometræ, qui deſignationes
deſcribunt, de generatione mundi dixiſſe, nõ quia aliquãdo
mundus eſt ortus, ſed gratia doctrinæ, quia diſcentes magis
cognoſcunt, ſit ut deſignationẽ uiderint factũ.
Hoc autem,
nõ idem eſt, ut dicimus:
nam in deſignationẽ quidẽ affectio-
ne, omnibus poſitis eſſe ſimul accidit idem.
In horum autẽ
demonstrationibus, non idem, ſed impoßibile ſanè accidit.

Ea nanq;
quæ prius, posteriusúe ſumuntur, ſubcontraria
ſunt:
ex inordinatis enim olim, inquiunt ordinata fuiſſe, ut
autem idem ordinatum ſit, ſimul atq;
inordinatum, fieri ne-
quit, ſed generationẽ eſſe:
quæ ſeparat, tempusúe, neceſſe
eſt:
in deſignationibus uerò, nibil eſt tempore ſeparatum.
Eſſe igitur impoßibile perpetuum ipſum, ſimul ac factum
eſſe, ex his quæ diximus patet.
Constituere uerò mundum
uicißim atq;
diſſoluere, nihil aliud eſſe uidetur, quàm ipſum
ſempiternum quidem, formam autem mutantem, extruere:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index