Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1in motu naturali, in quo mouens dum mouendo medium mo­
uetur, maiores vires aſſumit; ideo velocius agit in aerem, &
efficacius eumdem pellit; aer autem velocius motus mobile ve
locius portat, quo fit vt motus istæ naturalis velocior ſit in fi­
ne, quam in principio.
In his quæ proiiciuntur id non licet; quo
niam motor eſt ab aere diſiunctus.
In his que natura mouen­
tur, motor eſt coniunctus, ideo illorum motus eſt in fine ſegnior
horum verò citatior: hæc ad materiam.
Ad formam argumenti nunc reſpondemus. Cum diceba­
tur, medium per ſe à ſua forma naturali mouetur, postquam
à corpore graui, aut leui motum fuerit: ergo tardius in fine,
quam in principio: inficienda est conſequentia ad probationem,
neganda est ſimilitudo.
Quanquam enim proiectorum motus
ocior eſt in principio, quam in fine; quia prima pars aeris pri
mi moti secundam mouet, & ſecunda tertiam, & ſic dein­
ceps; & quamquam motus istæ propter motoris distantiam
vires perdit eundo, ideo fit ſegnior, non tamen id motui natu­
rali vſu venire poteſt, quia violentus motor à mobili ſit diſiun­
ctus, & propter diſtantiam mobili vires communicare nequeat,
quia motor naturalis eſt ſemper mobili coniunctus, ideo mobi­
le ſemper mouet, & mouendo maiores vires aſſumit, à quibus
motus in fine fit velocior, nec tantum mobili, sed etiam medio
eſt motor naturalis ſemper coniunctus, ideo mobilis & medij
motum augere poteſt, quoad mobile ad finem peruenerit: mo­
tor violentus poſt primum impulſum tum à mobili, tum à me
dio eſt ſuperatum, quam ob cauſam nec mobilis, nec medij mo
tum augere poteſt, sed propter mobilis, & medij reſiſtentiam,
& propter motoris diſtantiam neceſſe est laxari motum, &
continuo fieri tardiorem, quoad motus omni ex parte ſolua­
tur, & mobile tandem quieſcat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index