Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Hiſce omnibus difficultatibus perpenſis plures
modi inueniendi aeris grauitatem in Academia Experi­
mentali Medicea excogitati fuerunt ab illis doctis vi­
ris, hìc tamen referam aliquos ex multis à me ibidem
propoſitis.
PROP. CXVIII.
Nouum artificium ad explorandam aeris grauitatem
exponitur.
PRimò ſumatur fiſtula vitrea
98[Figure 98]
ABCF inflexa propè eius
extremum C, in ſummitate verò
annexam habeat vitream ampul­
lam AB diametro 4. digitorum̨,
habeatque duo orificia aperta in
M & F, longitudo verò eius BD
maior ſit ſeſqui cubito.
Vas præ­
dictum
hydrargyro impleatur per
orificium M, obturato prius oſtio
infimo F, & poſteà denuò veſica
ſuilla clauſo ſupremo orificio M
ibidem alligari debet æneum fi­
lum graciliſſimum MSN, & aper­
to infimo oſtio F, facto vacuo mo
re ſolito, deſcendet mercurij ſu­
perficies vſque ad L, poſt quam̨
ſcilicèt maior pars eius fluxerit ab infimo orificio F,
remanſerit que ſpatium ABL exinanitum, & tunc de-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index