Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (243) of 672 > >|
255243De Flamma & Fumo. lis, quibus non ſuppetat ſpatium ſe agitandi, quia comprimun-
tur, &
vbi primùm ſublata fuerit illa violenta compreſſio, confe-
ſtim ſein motum concitent, &
fiat accenſio. Quapropter mate-
riam aliquam accendi, &
non conſumi, mihi velim validioribus
argumentis perſuaderi.
Neque omnino leuem eſſe cenſeo propoſi-
tam de Lucernis perpetuis difficultatem, ſi illas fabulis non ad-
numerandas eſſe concedamus.
Ex Bonſinio lib. 2. Decad. 2. ha-
bemus, Leone Pontiſice à Normannis capto, Pallantis corpus
ſtupendæ magnitudinis inuentum Romæ adhuc incorruptum, cu-
ius hiantia quoquè vulnera cernere erat.
Præterea lucerna ad ca-
put ardens, quæ neque vento, neque aquâ, nec quouis alio
liquore extingui poterat:
verùm adacto ſtylo, per foramen in-
gruente aëre lumen euanuit.
Si igitur lumen vaſi incluſum erat,
quid mirum, ſi vento vas perflante, aut aquâ alioue liquore vas
extrinſecùs perluente, incluſa flamma non extinguebatur?
Si au-
tem flamma lucernæ conſpicua erat, vaſis materiam perſpicuam
fuiſſe neceſſe eſt:
igitur aut ex vitro, aut ex lapide ſpeculari,
aut ex cornu in lamellas diſſecto, cuiuſmodi noſtratibus Laternis
opponitur, vas illud erat.
Sed neque de vaſis materia, neque de
incluſi ignis fomite perpetuo, ex antiquorum monumentis quic-
quam conſtat, quod quidem qpud probatos authores lege-
rim.
Quod ſi flamma non erat in vaſe concluſa, neque ſtatim
aperto ſepulchro exticta eſt, non facilè crediderim voluiſſe il-
lius ætatis viros tam nobile artis aut Naturæ prodigium extin-
guere iniectâ aquâ, alioue liquore, ita vt eam non poſſe extingui
experirentur.
Grad. Lucernæ inextinguibilis in fano Veneris ſub dio, quæ
neque vento, neque pluuiâ extinguebatur, meminit S.
Augaſt.
de Ciu. Dei. lib. 21. cap. 6. ; non tamen ſcribit id contigiſſe ma-
nente ſemper eodem fomite;
ſed potuit igni ſuppeditari nouus
ſemper fomes ex bituminoſis &
pinguibus materijs; nam & apud
nos nocturnæ faces viatoriæ parantur, quas nec ventus, nec
pluuia extinguunt;
non tamen ſunt perpetuę. Neque aliter in-
telligendum puto, quod Strabo lib.
9. de templo Mineruæ in qua-
dam Atticæ vrbe loquens ait;
*Saxum eſt in plano quaquauerſum*
*babitato, quo in ſaxo vetuſtum Mineruæ Poliadis templum ſur-*
*git, in quo lucis inextinctæ lychnus est, &
virginum domus,*
*quàm Ictinus londidit, vbi Palladium eſt ex ebore

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index