Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 406 > >|
1ro ad arbitrium aut duplices aut triplices aut etiam ſimpli
ces.
Quod ſi erunt geminæ et ueluti gradus alteræ ſuperal
teras
diſtantæ / capient ambæ una ex ualuæ latitudine partem
ne magis quartam.
ne minus ſextam. Eritque prima ſuper
eminens
adpacta faſcia latior quam ſubſtituta ex quinta.
Quod
ſi erunt triplices / tunc ex trabe ionica lineamenta ſuſcipi
ent.
Sin autem erunt faſciæ circum ſimplices: fient ex quin
ta uſque ex ſeptima.
Faſciis interior linea erit gulula. Lon
gitudo ualuæ diuidetur faſciis tranſuerſis: ita ut ſuprema
ſpatia quintam occupent totius altitudinis.
Valuæ bis in
templis feneſtræ æque ornantur atque hoſtia.
Sed earum ua
cua quod proximam ſub teſtudine celſam parietis partem occu
pet: ſuiſque angulis ad ſuperincuruum teſtudinati terminet:
ea re ſub arcu contra ſunt atque in hoſtiis.
Nanque latiora
quidem duplo ſunt quam alta: totamque latitudinem diuidunt
columnulis duabus interſtitutis ex rationibus porticus.
Sed
columnæ iſtic fere in omnibus quadrangulae ſunt.
Scapho
rum lineamenta quibus pictæ tabulæ ſtatuæque collocantur /
ex lineamentis hoſtiorum ſummuntur / altitudine tertiam
ſui parietis partem implent.
Ad feneſtras templorum lumi
ni apponebant pro ualuis contra pruinas et uentorum impe
tum ſtatiuas tabulas tenues alabaſtri tralucidi: aut rete aene
um marmoreum ue.
Plagas uero intermedias ad rete obſti
pabant non fragili uitro: ſed lapide ſpeculari petito maxi
me ex ſogobria hiſpaniæ oppido: aut item ex Bononia gal
liæ.
Id lamia eſt raro pedali amplior gypſi tralucidi et per
puriſſimi.
Cui peculiare natura datum eſt: ut uetuſtatem
non ſentiat.
Poſt hæc ſpectabit quidem ad rem templorum aram in qua
ſacrificent ſtatuere loco digniſſimo: nimirum aſſidebit iu
ſte pro tribunali.
Aram ueteres altam fecere pedes ſex: la
tam duodecim: in qua ſignum ſtatuerent.
Aras autem ſacri
ficii gratia intra templum complures diſſeminare an deceat alio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index