Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 1055 > >|
1quòd, & quid ipſa ſit; primam de natura proponendam non eſſe cum Ariſtotele teſtatur. alteram

ſatis expeditam putat 2. Phyſ. vt nihil eius ſolutione certius eſſe poſsit, ac ſiquis obiiciat, etiam
primùm philoſophum de natura diſputare, neque item ab eius munere alienam eſſe talem con­
templationem, eò quòd primus philoſophus diſſerere poteſt de principiis omnium ſcientiarum,
reſpondet ibidem ad primam obiectionem, eam ſpeculationem in illa methodo magis eſſe com­
munem, quàm in naturali.
Ad alteram dubitationem vtrobique, quòd ſiquis neget eſſe naturam;
aut eius definitionem; tum negantis gratia, non quidem ſimpliciter, primus philoſophus fuſci­
piet onus diſputandi contra ipſum.
Quare non erit ea demonſtratio ſimpliciter, ſed quemad­
modum aiunt dialectici, redargutio, atque id optimè, quandoquidem omne, quod per ſe perſpi­
cuum eſt, vbique tale eſt, ideoque.
indemonſtrabile, neque primò etiam philoſopho ſuppetet alia
via qua demonſtret eſſe naturam, & quid ipſa ſit, quàm ea qua inſtitit philoſophus naturalis.
Quo fit, vt cùm hæc eadem pręſtiterit philoſophus naturalis; vſurpetur à primo philoſopho. fru­
ſtra etenim ipſe aggrediatur id quod alibi perfectum fuerit, patuit autem, eſſe naturam inductio­
ne facta in rebus naturalibus, atque ita, vt nihil prætereà ad quæſtionem de natura abſoluendam
requiratur: aliter incideremus in eorum errorem, qui notati ſunt ab Ariſtotele, quòd ob impe­
ritiam analyticorum planiſsima demonſtrare tentarent, & ea ſeparare neſcirent quę ſine demon­

ſtratione accipienda forent, ab iis quæ per demonſtrationem cognoſcerentur.
neque enim aliter
ipſis euenire, vel etiam Ariſtotele auctore, atque iis qui ſolem per lychnum oſtendere conaren­
tur.
ita enim ſunt euidentia, cùm primùm menti ſeſe offerunt, vt per ſe ipſa & cognoſcantur, &
certiſsima fides illis habeatur: quin ita ſunt in aperto, vt in ipſis cętera quæ ſunt ex ipſis, tanquam
ſimulachrum in tabella depictum, adſpiciamus.
Idcirco mens noſtra frequentiſsimè cogitur vti
gyro illo rationis quem circulum Græci, Latini autem regreſſum vocant.
Nec fieri poteſt, vt ad
omnia demonſtratio queat afferri, quemadmodum cenſuit perperam Anaxarchus.
Idcirco iu­
bet philoſophus, ſi certamen ſit nobis ineundum cum huiuſmodi viris, quia nihil ſuccurrit aper­
tius quod afferamus ad concludendum propoſitum, vt redargutione vtamur, cui facillimè red­
duntur obnoxij, modò aliquid dicant.
Mitto quòd quicunque rerum naturalium ſcientiam ag­
greditur, iam animo concepit eſſe naturam, à qua res naturales appellentur, nec quicquam prope­
modum notius, vt antiquiores philoſophantes omnia naturam eſſe, ac prætereà nihil autuma­
rint.
Ita ergo naturam eſſe manifeſtum eſt, vt in hoc argumentis confirmando nulla methodi vl­
lius diligentia requiratur.
Quòd autem ex cauſsis demonſtrari poſsit ne vlla quidem ſuſpicio

nos tentare debet, iam enim præiudicium de ipſa, tanquam de principio, factum eſt, cui nulla
talis demonſtratio poteſt adhiberi: ita igitur vacat omni demonſtrationis genere, ſolaque.
indu­
ctione contenta eſt.
Non me latet ab Abumazar & Auerroë diſputatum. que log. 14. demon­
ſtrari ne poſsit eſſe naturam, quæ ſimplex eſt quæſtio, ſit'ne natura, & vt mea fert ſententia, ab vtro­
que auctore conſtitutum eſt poſſe concludi: quanquam in eo diſſentirent, quòd exiſtimauit Abu­
mazar definitionem ipſam, quà definitio ſit, poſſe concludi, in hoc rectius Auerroës, quòd ex
argumento exprimatur ſolùm.
Sic verò ſtrui ſyllogiſmum his acceptis quòd naturæ ipſius no­
men ſignificet manifeſtè principium quo res mouentur, atque item principium, quo res ſunt, tum
effici propoſitum hoc pacto.
Corpora habent principium quo mouentur. Ergo corporibus
ineſt principium quo mouentur, id verò eſt natura.
Quapropter eſt natura. Atque ita recepit
hoc genus demonſtrationis Auerroës, vt teſtaretur, ſi medium eſſet notum quòd eſſet, idemque.
vt
cauſſa; prædicatum verò ignotum, quòd id optimè ſuccedere poſſet.
At verò nec ſimplicium
quia ſimplicia ſunt, ſyllogiſmum, nedum demonſtrationem ſtrui poſſe arbitror, vt rectè nos do­
cuit Ariſtoteles, a aut ad ſummum hypothetico quodam confici in quo ratio neceſsitatis appareat


duntaxat.
Quanquam neque etiam ſi ita demonſtraretur eſſe naturam, vt ipſi dicunt, quęſitum
ſimplex eſſe reor.
oſtenditur enim tale principium non eſſe ſimpliciter, ſed in corporibus qui­
buſdam, quod idem valet àc ſi dicamus eſſe corpora quædam quæ principium motus intra ſe ha­
bent, & ob id naturalia vocantur, in quo ſanè accipitur, Naturam eſſe principium motus illius, &
reliqua in illis inſunt quę nuper expoſuimus.
C
a T. c. 3.
D
E
F
G
a 6. Met.
T. 2.
H
Aliqua aduerſus ea quę decreta ſunt, de naturæ declaratione dubitantur. Cap. IV.
QVONIAM verò conſtitutum eſt anteà naturam à priori non poſſe demonſtrari, quia prin­
cipium eſt, nec quicquam habet quod ſit natura prius, non videtur id prorſus eſſe vacuum
difficultate manentibus etiam intra Peripateticę philoſophiæ cancellos; nanque & ipſa prius ali­
quid eſt, & ab ipſomet Ariſtotele nonnunquam vſurpatur.
etenim ex eo quòd eſt vnum primum,
ſine quo reliqua non bene diſponuntur, etiam cętera quodam ordine ab ipſo pendere, & propter
ipſum eſſe concluditur: in his verò cęlum & natura numerantur.
ab hoc enim principio quod
Deus eſt, b πᾶσα ἤρτηται ἡ φύσις καὶ ὁ οὐνος. Tum ſecundò, quoniam dicimus geminam eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index