Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1protulit ſupra quæſt. 19. dum vim quam habet commota
ſecuris ad ſcindendum inquirens, dixit: An quia omnia cum
motu fiunt, & graue ipſum magis aſſumit grauitatis dum
mouetur, quàm dum quieſcit?
Vbi impetum ſuperadditum
grauitati ad deſcendendum, vocat grauitatem aſſumptam,
quia mouet quo verſum ipſa grauitas mouet: vnde ab alijs
vocatur grauitas accidentalis, & adſcititia.
Senſus autem
ipſorum verborum eſt.
Nam etſi ſemper grauitas premat,
& grauitet, ſiue moueatur, ſiue quieſcat, quando tamen
mouetur, multo magis conatur, ideoque impetum facit,
eumque ſucceſsiuè intendit, quanto vlterius mouetur.
Præ­
terea idem Philoſophus lib. 1. de cœlo tex. 88. docet cele­
ritatem
motus naturalis in progreſſu augeri propter augmen­
tum
virtutis motiuæ grauitatis, aut leuitatis, quæ ſcilicet au­
gentur
in motu.
Vnde infert, quod ſi motus prederet in infi­
nitum
, etiam grauitas, aut leuitas, & velocitas ex illis orta creſce
ret in infinitum.
Loquitur autem de augmento, & incremento gra.
uitatis accidentalis, ſeu impetus acquiſiti; cum ſatis conſtet, nec
grauitatem, nec leuitatem naturalem formaliter in ſeipſa augeri.
Primum autem fundamentum huius aſſertionis, ac Peri­
pateticæ doctrinæ ſumendum eſt ex reiectione prioris, ac re­
latæ ſententiæ (cum cæteræ ſatis reiectæ ſint ab alijs, ac
reij ci poſsint ex dicendis) quia licet aer, qui à graui de­
ſcendente truditur, ac deorſum pellitur ob ſuam tenuitatem
partim ſcindatur, ac diſsipetur, partimque impetu accepto, vl­
terius abire cogatur verſus eundem locum, minusque propte­
rea reſiſtat: atque hoc ex capite motus grauium deorſum
non parum acceleretur: nullo tamen pacto is accelerari po­
terit accurſu aeris ſubſequentis, qui retro terga grauis im­
pellat, tantaque vi magis ac magis promoueat, vt relata ſen­
tentia aſſerebat.
Quoniam & ſi partes aeris pulſæ, ac diuul­
ſæ in ſpacium ab eodem graue relictum ſubire conentur,
nunquam ob ſuam tenuitatem tanta vi poſſunt confluere,
vt vehementiam, quam in motu ſuſcipit ingens aliquod gra­
ue deſcendens valeant cauſare, augereque vſque in finem.
Præſertim cum videamus, nec tenuiſsimam lanam, vel quid

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index