Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 406 > >|
1rum ſit iudicii. Apud maiores noſtros per illa noſtræ religi
onis initia optimi uiri in communionem coenæ conueniebant:
non ea re / ut corpus epulis ſaturum facerent.
Sed ut conui
ctu mutuo manſueſcerent: et animo bonis monitis referti do
mum redirent multo cupidiſſimi uirtutis.
Illic igitur liba
tis potius quam abſumptis quæ in coenam eſſent per ſummam fru
galitatem appoſita.
Habebatur et lectio et ſermo de rebus
diuinis.
Flagrabant omnium ſtudia ad comunem omnium
ſalutem et ad cultum uirtutis.
Demum quiſque prout facul
tas ſuppeditabat offerebat in medium quaſi pietati debitum
cenſum / et benemeritorum ſtipem / id eſt per antiſtitem ero
gabatur in eos qui ope indigerent.
Omnia iſtoc pacto inter
eos ueluti inter amantiſſimos fratres erant communia.
Poſt
id tempus cum per principes licuit publice facere: non mul
to quidem a uetere patrum inſtituto deuiarunt: ſed maiore
populo confluente minutiore libamento uſi ſunt.
Sermones
autem quibus uterentur diſerti per ea tempora pontifices ex
patrum commentariis ſpectare paſſim licet.
Itaque unica tum
quidem erat ara / ad quam conueniebant.
Vnicum in dies ſa
crificium celebraturi.
Succeſſere hæc tempora quæ utinam
uir quiſpiam grauis pace pontificum reprehendenda duce
ret: qui cum ipſi dignitatis tuendæ gratia uix chalendis an
nuis poteſtatem populo faciant uiſendi ſui.
Omnia uſque adeo
circumferta reddidere altaribus / et interdum non dico plus.
Hoc affirmo apud mortales nihil inueniri ne excogitari qui
dem poſſe: quod ſit dignius ſanctiuſque ſacrificio.
Ego uero
neminem dari bene conſultum puto / qui quidem uelit res di
gniſſimas nimium perprompta facilitate uileſcere.
Sunt et quædam alia ornamentorum genera non ſtabilia
quibus ſacrificium ornetur.
Sunt et quibuſ alioquin templa
honeſtentur: quorum ſpectet ratio ad architectum.
Queri
tur quid omnium pulcherrimum ſit triuium ne lætum / lu
dibunda iuuentute.
Mare ne refertum claſſe. Campus ne re
fertus milite et ſignis uictricibus.
Forum ne refertum patri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index