Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1videlicet motum, eiuſque accelerationem effectum eſſe
Phyſicum, qui per parteis maiores, aut minores pro ratione
ponderis, & reſiſtentia medij metiendus videatur.
Igitut
aër non tantum reſiſtit ſupernè, vt omnes admittunt,
ſed etiam infernè, vt tu quoque admittis (& certè vi­
detur tantò maior eſſe debere infernè reſiſtentia, quan­
tò aër craſſior eſt, & propter terram ſuppoſitam diffici­
liùs diffundi, ac dilabi poteſt; ſed hoc parùm eſt.) Aut
ergo reſiſtentia aëris infernè eſt maior, quàm impulſio
ſupernè, aut æqualis, aut minor.
Si dicas maiorem;
igitur motus rei cadentis non accelerationem ab aëre,
ſed retardationem patietur.
Si æqualem; igitur motus
non aceclrabitur, ſed vno ſemper tenore erit. Si mi­
norem, igitur cum tota vis aëris ſupernè impellens ſit
ab ipſa vi lapidis infernè aërem vtgentis, erit effectus
potentior cauſſa; & exſiſtente aëre, quaſi flagello, quo
lapis ſeipſum quaſi verberet, fiet flagelli adactio,
quam intentatio rapidior; &, vt verbo dicam, mouebi­
tur aër velociùs à tergo, quàm refugiat à fronte; ſic­
que neceſſariò relinquet locum in medio vacuum:
quod vt repugnat, ſic clarum eſt, non poſse aerem ve­
lociùs accedere, quàm abſcedat: cùm etiam ex ſe tantò
moueatur ſegniùs, quantò longiùs abt à cauſſa mo­
uente.
Ac vt præteream, ſi id dicas, idem prorsùs fo­
re dicendum de aere, dum lapis ſeu ſurſum, ſeu alior­
ſum compellitur: prætereo quoque non fore quam­
obrem cauſſemur aerem ſuâ reſiſtentiâ retardare tan­
tillum motum, cùm illum potiùs ſit promoturus; ne­
que quamobrem concludamus aerem quicquam re­
ſiſtere, cùm nullum ſit reſiſtentiæ ipſius futurum indi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index