Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1ctum tamen b, quod mouetur duobus motibus, non pertranſit niſi b c,
quæ
poteſt eſſe minor b a: nam conſtat quod quando m erit in a, o erit
in
e, & quia m deſcendit in o, in eodem tempore, ergo o erit in c, &
tranſiuit ſemper per rectam b c: igitur m eſt minus motum duobus mo
tibus
quàm m l unico tantum.
Et quia aliquis dicere potuiſſet non eſt
mirum
, quod m ſit minus motum duobus motibus quàm l m latus
unico
tantum: quia m mouetur motu contrario motui lateris: nam
latus
m o mouetur in latere b a aſcendendo, et punctum m uerſus o
in
ipſo m o deſcendendo.
Dicit Philoſophus, hoc eſt mirum, quia
cum
idem contingat in motu l, cuius latus mouetur per a c, & l per l
m
recedendo in partem contrariam, nihilominus uelocius motum
eſt
l, quàm latus l m, quia a d eſt longior a c.
Ex quo patet, quae quęſtio
Philoſophi
eſt una tantum, & non duæ.
Et eſt cur motum duobus
motibus
in rhombo, in uno mouetur uelocius latere tantum moto
uno
motu, in alio tardius?
Et quia aliquis dicere poſſet, q̊d b c poſ­
ſet
eſſe longior a c: Dicit Philoſophus, uerum eſt, ſed ego poſſum in­
uenire
talem rhombum, qui etiam habeat a c longiorem, & tunc ni­
hilominus
ſequitur quod dico.
Aliud aunt, quod docet ex hac demon­
ſtratione
, eſt quae ex duobus motibus rectis diuerſis poteſt fieri unus
motus
rectus diuerſus: igitur idem punctum, puta formica poterit
ſimul
, & ſemel moueri duobus motibus rectis diuerſis.
Et hoc eſt,
quia
primus motus eſt rectus ſolum ſecundum formam, & non ſe­
cundum
materiam: & alter ſecundus, ſcilicet miſtus eſt ſecundum
materiam
& non ſecundum formam per rectam.
Per 24. ſexti
E
lem.
Per 5. pri­
mi
Elem.
Per 34. pri­
mi
Elem.
Per 6. primi
E
lem.
Cor^{m}. 1.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index