Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1161[Figure 161]
chromaticum inter chordas ſui tetrachor­
di ſequentia interualla ſeruabat.
trihemi­
tonium
autem interuallum ex tribus ſemi­
tonijs conſtabat, ſeu ex vno toto, & vno
ſemitonio ex duobus huiuſmodi tetra­
chordis ſuum monochordium, ſeu ſuas
octo voces, ſeu ſuam Diapaſon genus
chromaticum componebat.
Enharmo­
nicum tandem genus tetrachordo vtebatur, cuius interualla erant ea, quæ
ſequuntur.
162[Figure 162]
Erat hic etiam inter hypate, & Meſe Diateſſaron; huic aliud tetrachor­
dum pariter addebatur, vt in alijs generibus, ex quibus tota Diapaſon con­
flabatur
.
Huiuſcemodi igitur tetrachordis vnumquodque genus ſuum ſyſte­
ma, ſiue conſtitutionem Diapaſon componebat, addendo priori tetrachordo
aliud tetrachordum, ita vt Meſe vltima chorda primi tetrachordi, cùm Nete
vltima ſecundi tetrachordi Diapente reſonaret; prima verò hypate, cùm
vltima Nete Diapaſon efficerent, vt ſuperius in ſerie Lychaonis videre eſt.
Ex quibus patet quinam eſſent enharmonij moduli, ſiue interualla, qui­
bus enharmonium genus decantaretur.
Sciendum præterea ex lib. 3. Muſi­
corum Ptol. modulos enharmonios fuiſſe graues, & ſeueros, vt idcirco Do­
rienſes, quorum modi grauitate, ac ſeueritate præditi erant, ipſis maximè
delectarentur.
Vnde etiam patere poteſt enharmonios modos minimè cer­
tatorijs canticis idoneos fuiſſe.
His præmiſſis, ſic textum facilè exponere
eſt: cur cantilenæ genus illud, quod lex appellatur, non per antiſtrophos,
ſeu ſtrophas olim agebatur, cùm tamen cæteris choręarum, ac chori can­
ticis antiſtrophi, ſeu ſtrophæ non deeſſent.
Ratio huius forſitan hæc eſt;
quia vſus antiſtrophorum, ſeu ſtropharum eundem ſemper modum per to­
tam cantilenam ſeruat, cùm cantilena conſtet ex pluribus ſtrophis ſibi ſi­
milibus: quapropter ſtropharum vſus maximè ei conuenit, qui eundem ſem­
per morem in cantando retinet, è contra verò ei, qui varios mores, variunque;
cantum ſtudet efficere minimè quadrat: talis enim non indiget ſtatutis ſtro­
phis, nec rithmis, vt ſunt odæ, ſed potius carmine libero, vt ſunt heroica
poemata hexametris verſibus contexta.
quia igitur olim certatores, ac pu­
giles, qui viribus pollebant, quique; egregiè varios mores imitabantur; cùm
cantum varium, ac prolixum, intentum, ac remiſſum efficere valerent, hu­
iuſmodi leges decantabant, propterea nullis ſtrophis vtebantur, vt ſcilicet
facilius in omnes partes poſſet vox, & cantus excurrere.
Itaque vt verba, ita
etiam modulos, ac numeros, prout imitatio requirebat, ſubinde varios red­
debant; modulatione enim melius, quam verbis ipſis imitatio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index