Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (34) of 760 > >|
25634ARIST. DE COELO perinde atq; ſi quis interdum corrũpi, interdum eſſe puta-
ret quempiam qui uir ex puero, &
ex uiro fieret puer: eſt
enim perſpicuũ, ſi elementa inter ſeſe cõueniunt, nõ quem-
uis, ſed eundem ordinem, eandemq́;
fieri constitutionẽ: præ-
ſertim ſecundum eos, qui hanc ſententiam dicunt, qui quidẽ
utriuſque diſpoſitionis contrarium ipſum cauſam inquiũt
eſſe.
Quare ſi totum quidem corpus cõtinuum permanens,
interdum hoc, interdum illo diſponitur modo, ac perorna-
tur:
cõstitutio uerò totius, mundus eſt, atq; cœlum: nõ utiq;
mundus, ſed diſpoſitiones ipſius fiunt, ac corrumpuntur.
Hoc autem, ortum inquam mundum omnino corruptum
iri, &
non redire, ſi ſit quidem unus, impoßibile eſt. Nam
antea quàm ortus eſſet, constitutio præcedens ipſum, ſem-
per nimirum erat:
quam quidem haud factam, mutari non
poſſe dicimus:
ſin uerò ſint infiniti, magis fieri poteſt. At
uerò hoc etiam ſi fieri poßit nec´ne, perſpicuũ ex hiſce quæ
poſterius dicentur euadet.
Sunt enim quibus fieri poſſe ui-
detur, ut &
ingenerabile quippiam corrumpatur, & ortũ
uacet corruptiõe, ut in Timæo aſſeritur:
illic enim Timæus,
cœlum eſſe quidem ortum, non tamen eſſe caducum, ſed re-
liquo ſemper fore tempore dicit:
ad quos, naturaliter quidẽ
de cœlo ſolum eſt dictum.
Si uerò de omnibus uniuerſaliter
conſiderauerimus, de hoc quoq;
fuerit manife ſtum.
Quòd cognoſcẽdi ſint modi geniti, at{que} ingeniti: & corruptibilis
11Hîc Āriſto. di_
ſtinguit genera
bile, & ingene_
rabile, corrupti
bile & incorru
ptibile, ne mul_
tiplex indiftin_
ctum pariat cõ
fuſionem.
at{que} incorruptibilis ad præſentem diſputationem.
Quòd po-
tentia quanta permaximum ſit aſsignanda.
CAP. XI.
_PR_imùm autem distinguamus oportet, quo modo ge-
nerabilia, &
ingenerabilia, & corruptibilia, & in-
corruptibilia dicimus.
Nam cùm multipliciter dicantur,
&
ſi nihilad rationem refert, mentem indefinitè ſeſe ha-
bere neceſſe eſt, ſi quiſpiam ut diuiſibili eo utatur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index