Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (244) of 672 > >|
256244Diſſertatio Octaua. *opus Phydiæ: * ille etenim lucis inextinctæ Lychnus non continuò
cenſendus eſt habuiſſe lucem inextinguibilem;
ſiquidem Plutar-
chus in Vita Numæ ſcribit, *ignem perpetuum à mulieribus ma-*
*trimonio ſolutis ſeruari conſueuiße in Græciâ, ut Pythiæ &
A-*
*thenis:
ubi ſi quando extinguebatur, ex Solis flammâ peregri-*
*num ignem elici oportebat.
* Ignis igitur perpetuus ac inextinctus
erat, &
tamen extinctioni obnoxius; erat ſcilicet ignis, cui fo-
mitem ſubminiſtrabat oleum;
nam idem Plutarchus tùm in Vita
Numæ tùm Problem.
cap. 75. tradit Lychnum in arce Athenis
Mineruæ conſecratum fuiſſe, qui oleo ſemel repletus aſſiduo lu-
mini alimenta ſuſſiciebat ad inſequentis anni eundem diem.
Sic
&
æternos, adiectâ ſubinde ad exardeſcendum materiâ, Veſtæ
ignes dicebant Romani;
& inextinguibilem lucernam in templo
Ammonis, quia adiecto ſemper fomite ardebat, vocabant, ex
qua eius templi Sacerdotes, vt ſcriptum reliquit Plutarchus lib.
de defectu oraculorum, annorum inæqualitatem probare vole-
bant, cum in illâ ignis ſingulis conſequentibus annis minus olei
abſumeret.
Id quod ſi à figmento abſit, & fabulæ ſuſpicione
prorſus careat, fortaſſe non incongruè tribuatur fœcibus olei ſu-
periore anno relictis, quæ permiſtæ oleo deinceps iniecto effice-
rent, vt hoc minùs feliciter arderet, adeòque minor olei copia
diutiùs duraret, non erumpentibus in flammam tot ſulphureis
particulis per ſingula momenta, quot erumperent ex oleo om-
ninò defœcato.
Sic minor lignorum copia in fornace pari tempo-
re abſumitur, ſi illa adhuc aliquid humoris aquei retineant, quàm
ſi arida fuerint.
Dand. Quidni fœcibus olei idem contingat, quod Sali? Si ex
Sale Communi contrito, miſto oleo fiat meta cum ellychnio,
multo diutiùs flamma durat in modico oleo, quàm ſi nulla facta
fuiſſet Salis permiſtio.
*Cares, qui Ægyptum incolebant,* vt ſcri-
bit Herodotus lib.
2. *Vbi in Saim urbem conuenerant ſacrificaturi,*
*noctu ſub dio uniuerſi circùm mœnia frequentes lucernas accende.
*
*bant imbutas Sale, &
Oleo plenas cum multo lychno, ut totâ ar-*
*derent nocte:
cui feſto nomen impoſitum eſt, Accenſio lucernarum. * Ex
Georgio Marcgrauio lib.
1. Hiſt. rer. nat. Braſilię cap. 22. pag. 47.
Ghandiroba fructum producit magnitudine pomi maioris, in quo
eſt nucleus oleaginoſus ex albo flaueſcens pelliculæ incluſus.
Ex
hoc nucleo oleum parant Braſilienſes, quo in lucernis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index