Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
cognitionem eius quod eſt, cùm per accidens, hęc autem eſt per ſenſum; tum per ſe, quæ iam per
cauſſam, & definitionem comparatur.
Itaque ſi definitio naturæ tradita eſt, qua quid ipſa ſit ex­
ponitur, altera item quæſtio continuò videtur abſolui: ſic per eius definitionem cognoſcetur eſ­
ſe naturam, quòd ſi progreſſus à cauſſa demonſtratiuus eſt; etiam ad probandum, quòd natura
ſit, demonſtratio ſuppeditare videtur.
Ad primam ſanè quæſtionem logicè fortaſſe reſpondere
liceat: ſiquidem progreſſus ex cauſsis eſt duplex, aut demonſtratiuus, aut logicus: ille quidem
primus eam habet vim, vt omnia complectatur quę pertineant ad cognoſcendum, cur res ipſa ſit
per ſe, & quoniam demonſtratio demum reſoluitur in definitionem, etiam ipſa ſubminiſtrat præ­
dicata quæ pertineant ad quid eſt, veruntamen ea ſolius eſt accidentis, nec vllo pacto ſubſtantiam
attingit, quemadmodum ſignificauit nobis optimè Alexander.
alter autem ille progreſſus ab
Ariſtotele a nuncupatus eſt ſyllogiſmus logicus ipſius quid eſt, quo docebat vnam cauſſam oſten­

di poſſe per aliam, qui quidem ita vocatus eſſe videtur, quia proficiſcatur ex veris ſanè, ſed com­
munibus, ſi non, quia plura contineant: at quia cum tota rei ſubſtantia non adęquentur: at hic
etiam quoquo pacto pertinere videtur ad ſubſtantiam, quare dicet fortaſſe quiſpiam: quæſtionem
illam, quòd natura ſit, vtique à demonſtratione abhorrere, eum verò qui ab Ariſtotele fuerit vſur­
patus, eſſe logicum ſyllogiſmum.
At verò quoniam approbo in hoc Alexandrum ex ipſomet

Ariſtotele teſtantem ad quęſtioneis ſimpliceis nullum prorſus adhiberi ſyllogiſmum, & id negan­
dum puto, quòd ad concludendum quòd natura ſit, logicus ſyllogiſmus fuerit vſurpatus, atque
id etiam, quòd cauſſæ ſyllogiſmo logico concludantur: ſed cauſſam è gemina ratione conſtare
cenſeo, altera quidem quæ res ipſa ſit, quæ vim habeat, vt ſic dixerim, efficiendi: altera verò quæ
contineat attributum, cuius ſit notio, vel communis ipſius cauſſæ, vel cuiuſque generis propria
in hoc autem progreſſu non inferri id quod pertineat ad ſubſtantiam, ſed cauſſæ attributum, vt­
puta, ſi concludamus, quia ſit enſis, fore neceſſario ferrum; non ex eo concludatur, ferrum eſſe
ſimpliciter, ſed ipſum eſſe cauſſam quampiam enſis, vel ex quo fiat enſis, & eius denique mate­
ria, & ſemper cum habitudine ad id cuius eſt cauſſa.
Idcirco nobis alia ratio diſſoluendi nodum
hunc excogitanda eſt.
Puto verò altero ex his modis euerti poſſe difficultatem, vèl quòd, neque
in phyſica noſtra, neque vlla methodo omnino natura, quia ſit abſolutè principium, vllo pacto
demonſtrationi ſubiicienda ſit, vel quòd oſtendatur de illa modus quo fungitur officio ſuo qui
duplex eſt, vel vt conſtituit ſubſtantiam compoſiti, vel vt præſtat in eo propria munera.
idque in
phyſica & prima philoſophia confici.
Nam quanuis prior ipſa ſit cùm efficiens cauſſa, tum fi­

nis: at non huiuſmodi ſunt abſolutè, neque vt ſubſtantia.
Nam ſecundùm ſubſtantiam idem
ſunt finis, efficiens, & natura, ſi fuerint in materia, quòd ſi quatenus admodum efficiendi pertinet,
id eſt, fungendi officio cauſſæ generatim, illę ſint priores: iam non ſpectat id amplius ad oſten­
ſionem ſubſtantiæ, ſed attributi; & eſt quæſtio complexa, non ſimplex.
ſi verò fuerint illæ cauſſæ ab
omni materia ſecretæ, ſunt planè natura priores: attamen neque aliter eas tractari puto, quàm
in phyſicis, vt dant eſſe compoſito, & ſunt cauſſę, cur officio ſuo fungantur.
Solùm magis vniuer­
ſalis erit conſideratio primi philoſophi.
Nam verebitur fortaſſe quiſpiam primum philoſophum,
quia ſpectet id quod eſt, quatenus eſt, etiam demonſtrare poſſe naturam eſſe.
Sed neque id atten­
taſſe puto primum philoſophum; verùm oſtendiſſe quæſtionem complexam, quæ contineret habi­
tudinem ipſius naturæ ad cauſſam primam.
ſic igitur nullo pacto naturam eſſe demonſtrabitur,
neque id à primo philoſopho requiritur, ſed & ipſe ſemper cauſſas ſpectat ad compoſitum, itaque
notitia quòd ſint in compoſitum potiſsimè expetit, & retundat, quemadmodum ipſe quoque naturę
interpres Ariſtoteles 3. Eth. nos admonuit c. 3. Secundam verò quæſtionem confirmauit Simpli­
cius, & exiſtimauit ea quę de huiuſmodi quęſtione notata fuerint ab Ariſtotele, non abſolutè, ſed

contractè fore accipienda.
quaſi dictum ſit. poſtquàm naturæ definitio tradita eſt, ita noteſcit in
ea, quòd ſit natura, vt fruſtra rationes ad alteram quæſtionem afferantur.
Sed mihi cumulatè non
ſatisfacit hæc expoſitio, quòd reddens Ariſtoteles rationem, cur hoc demonſtrandum non ſit, non
ita dicit, quia planè ex ſua definitione noſcatur, ſed quòd ſit per ſe notum, quemadmodum alia
multa, quibus ad aliorum oſtenſionem vtimur.
Quò fit, vt credam naturam ſatis notuiſſe nobis
ante illam definitionem, neque alio auxilio indiguiſſe, vt noſceretur, quòd eſſet.
Itaque mihi non
videtur eadem eſſe ratio notitię in iis quę cauſſas habent, & in cauſsis ipſis.
Nam quæ cauſſas ha­
bent, aliquid ſunt pręter cauſſas, aliquid adiicientia ſuis cauſsis, & eſſentiæ propriæ, nimirùm
conditiones materiæ ſenſilis & ſingularis.
quapropter in illis aliud eſt eſſe quod ſenſui ſeſe offert,
atque id quod fluit ab eſſentia.
Quamobrem geminę cognitioni obnoxia ſunt effecta, alteri qui­
dem quę per ſenſum eſt, atque alteri quę per cauſsam; at cauſſas ſic eſſe cognoſcitur, vt eodem mo­
do cognoſcantur per ſenſum eſſe, ſicut per definitionem, quia ſic cognoſcuntur in effectis, quòd
ſunt, & per effecta quoque definiuntur.
At effecta cognoſcuntur quòd ſunt in materia ſenſili, &
definiuntur per formam.
Itaque non eſt idem eſſe quod per ſenſum cognoſcitur, & per definitionem,
Sic ea definitio quæ tribuitur cauſsis ſolùm exponit & euoluit eſſentiam: nihil autem ad id quòd

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index