Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 403 > >|
1pitudinem declarant. Qui igitur fingere ali­

quid volunt, formam eius primùm viſam
mente, quaſi memoria concipere debent, in­
de typum quendam ſeorſum delineare ſub­
tilius, pòſt præſente eo quod fingis ſingula
animaduertendo ad amuſſim perficere: latet
enim in vnoquoque partium quædam ſym­
metria, quam ſi non mente comceperis,
oculorum verò præſidio tantum innixus
tentes exprimere, operam luſeris.
Neque
dimidium velut latus quoddam finges ne­
mo enim ſic inſpicit hominem, ſed paulu­
lum deflexo capite inter vtrunque ſitum.
Vnde etiam fit, vt ob hoc media facies
facilius, quàm tota repræſentetur: nam
quum media plures ( quemadmodum di­
ctum eſt ) habeat ſitus, ideo illius forma in
quadam latitudine conſiſtit: tota verò in
vno quaſi puncto poſita eſſet ſumma qua­
dam perfectione repræſentationis.
Facilius
autem multò quod quantitatem habet aſ­
ſequi, quàm rem diuiſionis expertem, &

quæ ſolùm fermè cogitatione concipi poſ­
ſit.
Quum verò videantur tria repræſentandi
genera, primum quidem in ſuperficiebus,

vocaturque pictura, alterum in corporibus
iam factis cælando, ſculpendoque, tertium
quod ipſa efficit corpora, vocaturque pla­
ſtice, manifeſtum eſt picturam omnium ha­
rum eſſe difficillimam, atque ideo nobiliſ­
ſimam.
Eius partes tres ſunt, delineatio,
vmbra atque color.
Cùm enim in plano
corpora effingere cogatur, vmbrarum & de­

lineationum auxilio indiget: ob idque aliis
artibus, quæ in corporibus ipſis effigies ex­
primunt, difficilior eſt.
Albus quidem color res
minores oſtendit, velut niger maiores.
Argu­
mento ſunt libri impreſſi, quorum atramen­
tum, vt dilutius fuerit, eò literas minores
videri facit.
Ob id quæcunque minima pin­
gere volumus, albo pingimus, velut in tabel­
la illuſtris viri Gulielmi Caulij præfecti
montium Allobrogum, apud quem multa
noua atque præclara vidimus, dum eſſe­
mus Lugduni.
Eſt enim vir eruditus, atque
humaniſſimus.
Inter multa enim naturæ
monſtra, & hoc artis oſtendit, hyemem
ſcilicet in tabella depictam.
Ibi dum fin­
gitur eques inter montes procul, vt conſpi­
ci vix omninò queat, albo pictus eſt, ſoler­
ti artificis inuento, vt minor etiam videre­
tur, quàm videri poſſet, & tamen videre­
tur.
Albus enim color luci ipſi propinquiſ­
ſimus eſt, vt nulla illius pars, vt nec lucis
ipſius, latere poſſit.
Nihil verò videtur abſ­
que communibus ſenſilibus.
Sic etiam co­
loribus iuuatur ad fallendum, eſtque hæc

tinctura potius quàm pictura.
Sæpè enim
contingit, vt tigna vetuſta fuco inficiamus,
nouaque videantur.
Id quia facillimum eſt,
& pro natura cuiuſque ligni variatur, nunc
prætermitto.
Adiuuatur in vmbris ab obſcu­
ritate, & parte quandoque plaſtici operis.
Quæ duo cùm in cœnaculo beati Saluato­
ris, (ſic enim vulgari nomine apud Papien­
ſes dicitur ) iuncta ſint, effecerunt vt nullibi
melius pictum columnarum theatrum pro
verò habeatur.
Nam præter loci obſcurita­
tem, & artificis miram induſtriam, fornix
medio picturæ non ficta, ita fallit oculos, vt
vel omnia picta, vel omnia fabricata exiſti­
mare cogaris.
Mirum ad quantam audaciam
ars hæc proceſſerit, vt tonitrua, voceſque
hominum, & mentis affectus, & ſucceſſus
temporum, & quæ pingi non poſſunt, imò
vix dici, exprimere conata ſit.
Succeſſiones
itaque temporum & locorum ita inſtituit,
vt prima antè & maiora, & caduca, vt quaſi
vmbræ videantur.
Exemplum: latrunculo­

rum ludus poſtquam proceſſerit pingendus
eſt.
Inanes locos quos primò latrunculi re­
liquerunt facies, quoniam peritis ſatis con­
ſtat ab initio latrunculum ibi fuiſſe.
Eos qui
ſemel tantùm proceſſerunt, efficacibus colo­
ribus pinges, non ſecus ac immotos, eò ta­
men minores, quò magis proceſſerint: con­
trà, aduerſæ partis eò maiores.
Quòd ſi iam
bis proceſſerit latrunculus, quò propior eſt,
eò paulò maior, ſed primi proceſſus figura
dilutior, ac quaſi obſoleta, locus quem iam
vltimò poſſidet figuram coloribus integram
oſtendet.
Agedum ter latrunculus aliquis
proceſſerit, primo quidem loco vmbrati­
lem deſcribes, ſecundo efficaciorem, tertio
abſolutam.
Menſuram autem ab eo qui ſæ­
pius locum mutarit accipito: ſit ille, qui
iam quinquies locum mutarit, extremo ab­
ſoluetur latrunculus, pingeturque efficacibus
coloribus, non ſecus, ac ſi nunquam motus
eſſet.
Penultimo fatiſcet, & quaſi vetus iam
ſit pictura, pingendus erit.
Tertio loco iam
obſoletus, qui tamen integer videri poſſit,
reliquiis adhuc colorum extantibus.
In ſe­
cundo loco effigiem vmbræ latrunculi habe­
bunt nullis coloribus fultam, ſed tamen in­
tegram.
Primo autem loco veſtigia vmbræ
tantùm erunt, & figuræ partes mutilæ qua­
ſi exciderint, ita tamen vt dignoſci forma
latrunculi poſſit, menteſque aſſequi illum
quandoque licet iampridem ibi fuiſſe.
Ita
reliquorum ab vltimis ſucceſſionibus, non
primis imitatio ſumenda erit.
Itaque facilè
fuerit, vbi locorum non magna eſt differen­
tia, tum etiam auxilio diſtinctionis partium
vt quæ antè proceſſerint, in limite quaſi ex­
tremo ponantur, ſucceſſionem exprimere.
Similiter & inceſſum hominum atque ani­
malium faciei aſpectus oſtendit.
At ſi loci
longinquitas temporis ſucceſſioni repugnet,
plerique pictores dum non ſolùm magnitu­
dinem, ſed & colorem auferunt, ſucceſſionis
imaginem tollunt.
Ob id igitur non vt illi
locum primum imagine magna, & ob pro­
pinquitatem expreſſa, procul autem parua, &
vmbratili temporis ſucceſſum auferendo, ſed
propè magnam quidem, ſed velut vmbram
prorſus, vt quæ quod fuerit, non quod ſit re­
præſentet, procul autem paruam quidem
pro diſtantiæ magnitudine, & deliteſcen­
tem, non tamen adeò vt primam, nec cu­
ius pars quaſi caduca ſit, depingemus.
Mediam fa­
ciem fingere
facilius
quàm totam.
Pingendi,
cælandi, &
ſculpendi
commune
præceptum.
Picturæ par­
tes tres.
Color albus
res facit vi­
deri mino­
res.
Gulielmi
Caulij Galli
laus.
Cœnaculum
beati Salua­
toris Papiæ.
Succeſſiones
temporum
quomodo
pingantur.
Quod verò hoc etiam eſt admirabilius, &
miraculo propius, eſt faciem quaquaverſum
( quod nos aliquando vidimus ) reſpicien­
tem pingere.
Sed de his iam ſuperius multa diximus,
ad cælandi ſculpendique præcepta tranſeun­
dum eſt.
Sculpere dico, quum prominere imagines
facimus, vt in ſtatuis ac nummis, qui Prin-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index