Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 491 > >|
1ex qua priùs deſcenderat dixi ferè, quia cum innatus ſit perfectior vlti­
mo acquiſito paulò plùs ſpatij acquiritur in deſcenſu, quàm in aſcenſu,
ſed minimum eſt ſenſibile.
Theorema 76.
Hinc æqualibus temporibus aſcendit ferè ab F in N, & deſcendit ex M
in F, quia numerus terminorum æqualis eſt numero inſtantium.
Theorema 77.
Hinc motum haberet ferè perpetuum ab M in F ab F in N, ab N ite­
rum in F, &c. ſi enim deſcendens ex M in F aſcendit ad æqualem altitu­
dinem FN, ita & deſcendens ex N in F aſcendet ad æqualem altitudi­
nem FM, atque ita deinceps;
igitur motus erit ferè perpetuus; ſed pro­
fectò nullum eſt corpus tàm læuigatum, quod motum non impediat: dixi
ferè, quia deſcenſus tantillùm ſuperat aſcenſum, ſed vix intra mille an­
nos ſenſu id percipi poſſet.
Theorema 78.
Hinc ſi terrestris globus eſſet perforatus in perpendiculo FAI, ſi ex puncto
F demitteretur globus plumbeus per FAI deſcenderet ex F in A, tum ex
Aaſcenderet in I æquali ferè tempore;
quod neceſſariò ſequitur ex dictis;
quia omnes gradus qui concurrent ad aſcenſum, etiam concurrerent ad
deſcenſum, præter vnum, ſcilicet vltimo inſtanti deſcenſus acquiſitum;

& omnes, qui concurrerent ad deſcenſum, concurrerent etiam ad aſcen­
ſum præter vnum, ſcilicet primum vel innatum;
igitur æquale ſpatium
æquali tempore percurreretur;
quod certè dictum ſit abſtrahendo à re­
ſiſtentia aëris, quæ fortè modica eſſet;
Ex hac perpetua vibrationum ſe­
rie aliquando explicabimus cauſas phyſicas apogæi & perigæi Solis, &
aliorum planetarum; adhibe eandem cautionem, de qua ſuprà.
Theorema 79.
Si duo plana inclinata faciunt angulum eſt ferè æqualis aſcenſus deſcenſui.
v.
g. deſcendat per LF dico quod aſcendet per FR ad altitudinem ferè
æqualem LF, quia licèt in angulo illo LFR ſit noua determinatio ad
nouam lineam motus, id eſt quaſi reflexio;
nihil eſt tamen quod deſtruat
impetum; nam in reflexione ſeu noua determinatione non perit aliquid
impetus neceſſariò vt lib. ſequenti demonſtrabimus.
Theorema 80.
Eſt tamen alia ratio de motu funependuli quâ euincemus aſcenſum eſſe mi­
norem deſcenſu, de qua infrà.
Theorema 81.
Initio aſcenſus per FN deſtruuntur gradus impetus producti ſub finem de­
ſcenſus, & ſub finem aſcenſus destruuntur producti initio deſcenſus: ratio eſt
clara, quia producti ſub finem deſcenſus ſunt imperfectiores, cùm plùs
recedant à perpendiculari, per Th. 55. ſimiliter initio aſcenſus longiùs
recedit linea à verticali;
igitur minùs deſtruetur impetus, vt ſæpè incul-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index