Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1ſimile, quod à quolibet vento agitari ſoleat, deſcendenti
graui poſt terga alligatam, eas poſſe deprimere: nec caden­
tem candelam extinguere ſi flamma ſit in parte ſuperiori.
Imò nec ipſam flammulam à rectitudine ſuæ pyramidis auer­
tere, quamuis tali ex altitudine decidat, vt in motu accele­
rationis incrementa ſuſcipiat.
Quod cum ſenſu conſtet, &
à grauiſsimis Philoſophis acceperimus obſeruatum, gratis à
nonnullis negatur, qui parui quoque momenti faciunt vim
aeris ſubſequentis cum per poros lanæ inquiunt illum inſi­
nuari, & ſic graue depellere abſque vlla lanæ depreſsione.
Cum igitur huiuſmodi accurſus aeris ſuccedentis in eun­
dem locum non ſuffragetur; nec ſufficiat minor illa reſiſten­
tia explicata; grauitas verò ipſa corporis augeri non poſsit
à ſeipſa, ſicut nec vlla qualitas per acquiſitionem noui gra­
dus eiuſdem ſpecificæ qualitatis, qui ſi daretur, perſeuera­
ret etiam poſt motum, quod experientiæ repugnat; aliaque
non appareat probabilis cauſa ipſius maioris velocitatis,
quam graue acquirit in motu; remanet vt illam non niſi ab
impetu ab eodem graui in ipſa naturali motione producto
oriri dicamus cum Ariſtotele, alijsque magni nominis tum
veteribus, tum neotericis Philoſophis, qui hac de re fusè
ſcripſerunt.
Secundum verò fundamentum eiuſdem veritatis, ac no­
ſtræ ſententiæ ſumendum eſt ab obſeruationibus, & expe­
rientijs.
Primò enim conſtat, grauia quò ex altiori loco
deciderint, non modò eo velocius ferri prope finem, quàm
in principio, ſed etiam validius obuiantia pellere fortiusque
impingere: quod non contingit quando ad latera, vel ſur­
ſum feruntur, langueſcente impetu prope finem.
Indiciumque
propterea eſt, non prouenire à ſola grauitate, eodem ſem­
per modo ſe habente, ſed etiam ab impetu acquiſito, qui
cum in motu naturali ſucceſsiuè ſemper intendatur, in vio­
lento verò remittatur, magis præualet in illo, quàm in iſto,
quo longius ipſa grauia à principio fuerint remota.
Deinde obſeruamus ipſa grauia quanto ex ſublimiori ſi­
tu demittantur, tantò altius reſilire, quod euenire nequit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index