Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 316 > >|
1videntes, magnetem trahentem non viderent, ferrum ex ſe
ipſo moueri non dicerent, sed à magnete trahente, it a nunc qui
elementorum animas non vident, elementorum particulas à
ſe moueri non credunt; sed ab eorumdem elementorum ani­
mabus Platonici, qui eaſdem intellectu concipiunt, tum moue
ri, tum velocius in fine quam in principio agitari affirmant:
ad id anima vniuerſi iuuante motum: eumdemque in fine,
quam in principio citationem efficiente.
Hæc eſt Platonicorum ſententia, quam Peripatetici refutant;
non enim anima à Peripateticis ponitur, cuius nullum eſt cor­
pus, vt corpus nullum eſt animæ vniuerſi.
At dices anima mun
di vniuerſi corpus efformat, & mouet, id tamen fieri non poſſe
ratio ſuadet; cum vniuerſi corpus vnum continuatum corpus non
ſit, sed ex compluribus dissipatis corporibus coaugmentatum
adinuicem non ſolum genere differentibus, sed longè etiam ma­
gis: quibus corporibus tantopere diſcrepantibus, atque di­
ſtantibus vna anima tribui conſentaneum non eſt, quia enim
fieri potest, vt æternum cæli corpus, & ſordidum elementum,
ac putre cadauer ab vna anima mundi regantur?
certè id
nulla ratio ſuadet: multò etiam minus vnius animæ mundi
complexu æternæ, atque cæleſtes animæ, & formæ materia­
les ortui, interituſque obnoxiæ, immo animæ cælestes, & in
formis materia coercebuntur; quapropter hæc anima mundi
non datur, niſi quis per mundi animam ordinem illum intel­
ligat, de quo ſupra egimus: de ſententia Alexandri in ſuis
quæstionibus naturalibus.
Verum elementa animata eſſe Thales Mileſius hoc ar­
gumento probauit: totum, quod est conſimilium partium, eſt
eiuſdem rationis cum vnaquaque parte, sed aqua est totum
conſimilium partium: ergo tota aqua & quælibet eius pars

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index