Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
261 39
262 40
263 41
264 42
265 43
266 44
267 45
268 46
269 47
270 48
271 49
272 50
273 51
274 52
275 53
276 54
277 55
278 56
279 57
280 58
281 59
282 60
283 61
284 62
285 63
286 64
287 65
288 66
289 67
290 68
< >
page |< < (35) of 760 > >|
25735LIBER I. multis diuiditur modis: non eſt enim manifestum, per quam
ipſorum naturam id accidit, quod eſt dictum.
Dicitur itaq;
ingenerabile uno modo, ſi ſit quippiam nunc, quod anteà
non erat ſine generatione, mutationeúe:
ut ipſum tangi
quidam inquiunt, atq;
moueri: dicunt enim, non poſſe tan-
gens generari, neque ſubiens motum.
Alio modo, ſi fieri, uel
ortum eſſe quippiam poßit, &
non ſit: nam & hoc ingene
rabile dicitur, quia ortum ſubire poteſt.
Alio modo, ſi quip
piam omnino factũ eſſe impoßibile ſit, ut interdum ſit, in-
terdum non ſit.
Impoſſibile autem, dupliciter dicitur: aut
enim quia non uerum eſt dicere ortum eſſe poſſe, aut quia
non facilè, nec citò, nec bene oriri poteſt.
Eodem modo &
generabile uno dicitur modo, ſi ſit quippiam posterius,
quod prius non erat, ſiue per generationem, ſiue ſine gene-
ratione.
Alio modo, ſi poßibile ſit, ſiue ueritate, ſiue facili-
tate poßibile ipſum ſit definitum.
Alio modo, ſi generatio
ſit ipſius ex eo quod non eſt, ad id quod eſt, ſiue iam ſit, per
generationem autem ſit, ſiue &
nondum ſit, eſſe autem poſ-
ſit.
Corruptibile etiam & incorruptibile, ſimiliter dicitur.
Nam ſi quippiam prius erat, postea uerò non eſt, aut eſt
quidem, nõ eſſe autem poteſt:
ſiue per corruptioncm, muta-
tionemúe, ſiue ſine corruptione, corruptibile illud dicimus
eſſe.
Interdum & id quod per corruptionẽ non eſſe poteſt,
corruptibile eſſe dicimus.
Et inſuper alio modo, id quod
facilè corrumpitur:
quod quidem quiſpiam facile corrupti
bile dixerit.
De incorruptibili, eadem eſt etiam ratio. Aut
enim id quod ſine corruptione interdum eſt, interdum non
eſt, incorruptibile dicimus:
quo pacto tactus incorruptibi-
les eſſe dicũtur, propterea quòd prius erant, &
postea non
ſunt ſine corruptione.
Aut id quod quidẽ eſt, non eſſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index