Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
tudinem S, niſi grauitas eius imminuatur; auferri igi­
tur debent aliqua grana, ſeù anuli ænei è collo fiſtulæ
AM, vt machina ad æquilibrium cum aqua redigatur,
mergaturque denuò vſque ad ſitum S; quot igitur gra­
na tolluntur à fiſtulæ collo A, tot præcisè menſura­
bunt pondus aeris ABL intra fiſtulam incluſi.
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Multis modis poſtea indagari poteſt proportio
ponderis aeris ad aquam, ſed omnium facillimus, &
ſimplex erit ſi in aere perfectiſſima bilance pondere­
tur moles aquæ æqualis ſpatio ABL, & hic compa­
retur cum pondere iam inuento aeris eiuſdem molis
ABL.
PROP. CXIX.
Poſtea emisſis quam plurimis termostaticis à me inuentis
afferam instrumentum quo pondus abſolutum aeris
in diuerſis locis eleuatis, ac depresſis, & variè
temperatis reperiri poteſt.
FIant tres ampullæ, vel veſicæ vitreæ, vel æneæ,
qualis eſt AB, habeantque collum ſupremum CA
æneum perfectiſſimè contornatum, hoc autem viſco­
ſa aliqua materia, ac tenaci vniatur ferrumineturque
cum ſuprema ampullæ parte; habeat poſtea canalem,
ſeu colli cauitatem turbinatam conicè, & perfectiſſi­
læuigatam, huic verò cauitati adaptari poſſit aliud
operculum paritèr æneum, & turbinatum, & exqui­
ſitiſſimè læuigatum, vt nimirùm nulla rimula rema­
neat, & perfectiſſimè claudat orificium fiſtulæ C, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index