Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1multi ſint meatus tam anguſti ut ſolum primum ele­
mentum admittant.
XCI.
In guttis aquae mari­
nae, in lignis putri­
dis, & ſimilibus.
20
25

Quòd verò alicujus ſpiritûs aut liquoris particulae,
meatus corporis duri, vel etiam liquidi, ſubeundo,
ignem, aliquando poſſint excitare, oſtendunt
madidum alicubi concluſum, calx aquâ aſperſa, fer­
mentationes omnes, liquoreſque non pauci Chymicis
noti, qui dum inter ſe permiſcentur, incaleſcunt, ac
etiam aliquando inflammantur.
Non enim alia ratio eſt
cur foenum recens, ſi recondatur antequam ſit ſiccum,
paullatim incaleſcat, flammamque ſponte concipiat,
quàm quòd multi ſpiritus vel ſucci, per herbarum vi­
ridium poros ab earum radicibus verſus ſummitates
fluere aſſueti, atque ibi vias ad menſuram ſuam accom­
modatas habentes, maneant aliquandiu in exci­
ſis; quae, ſi interim anguſto loco includantur, particulae
iſtorum ſuccorum ex unis herbis in alias migrantes,
multos meatus in ipſis jam ſiccari incipientibus inve­
niunt, paullò anguſtiores quàm ut illos ſimul cum glo­
bulis ſecundi elementi ſubire poſſint; ideòque per
fluentes, ſolâ materiâ primi elementi circumdantur, à
quâ celerrimè impulſae, ignis agitationem acquirunt.
Ita, exempli cauſâ, ſi ſpatium quòd
eſt inter duo corpora B & C, reprae­
ſentet unum ex meatibus
herbae virentis, ac funiculi 1, 2, 3,
exiguis orbiculis circumdati, ſu­
mantur pro particulis ſuccorum ſive
ſpirituum, à globulis ſecundi ele­
menti per ejuſ modi meatus vehi ſolitis; ſpatium
inter corpora D & E ſit alius meatus anguſtior herbae

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index