Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (35) of 760 > >|
25735LIBER I. multis diuiditur modis: non eſt enim manifestum, per quam
ipſorum
naturam id accidit, quod eſt dictum.
Dicitur itaq;
ingenerabile uno modo, ſi ſit quippiam nunc, quod anteà
non
erat ſine generatione, mutationeúe:
ut ipſum tangi
quidam
inquiunt, atq;
moueri: dicunt enim, non poſſe tan-
gens
generari, neque ſubiens motum.
Alio modo, ſi fieri, uel
ortum
eſſe quippiam poßit, &
non ſit: nam & hoc ingene
rabile
dicitur, quia ortum ſubire poteſt.
Alio modo, ſi quip
piam
omnino factũ eſſe impoßibile ſit, ut interdum ſit, in-
terdum
non ſit.
Impoſſibile autem, dupliciter dicitur: aut
enim
quia non uerum eſt dicere ortum eſſe poſſe, aut quia
non
facilè, nec citò, nec bene oriri poteſt.
Eodem modo &
generabile
uno dicitur modo, ſi ſit quippiam posterius,
quod
prius non erat, ſiue per generationem, ſiue ſine gene-
ratione
.
Alio modo, ſi poßibile ſit, ſiue ueritate, ſiue facili-
tate
poßibile ipſum ſit definitum.
Alio modo, ſi generatio
ſit
ipſius ex eo quod non eſt, ad id quod eſt, ſiue iam ſit, per
generationem
autem ſit, ſiue &
nondum ſit, eſſe autem poſ-
ſit
.
Corruptibile etiam & incorruptibile, ſimiliter dicitur.
Nam
ſi quippiam prius erat, postea uerò non eſt, aut eſt
quidem
, eſſe autem poteſt:
ſiue per corruptioncm, muta-
tionemúe
, ſiue ſine corruptione, corruptibile illud dicimus
eſſe
.
Interdum & id quod per corruptionẽ non eſſe poteſt,
corruptibile
eſſe dicimus.
Et inſuper alio modo, id quod
facilè
corrumpitur:
quod quidem quiſpiam facile corrupti
bile
dixerit.
De incorruptibili, eadem eſt etiam ratio. Aut
enim
id quod ſine corruptione interdum eſt, interdum non
eſt
, incorruptibile dicimus:
quo pacto tactus incorruptibi-
les
eſſe dicũtur, propterea quòd prius erant, &
postea non
ſunt
ſine corruptione.
Aut id quod quidẽ eſt, non eſſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index