Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (245) of 672 > >|
257245De Flamma & Fumo. clariſſimum & optimum, tardè enim conſumitur: in cibo non po-
teſt vſurpari, quia amarum eſt, quemadmodum &
totus fructus.
Amarus ſapor videtur ſatis indicare non modicam Salis copiam
ſulphureis particulis implicitam, quæ propterea illis manum inij-
cit, ne tam celeriter commoueantur, &
auolent in flammâ. Cer-
tè iterato ſæpiùs experimento comprobatum eſt, iniecto in L@-
cernæ oleum Sale communi, flammam longè diuturniorem eſſe:

non quia Sal ſit ardoris fomes, ſed quia olei particulis implici-
tus prohibet, ne illæ tam celeri motu, ac ſi ſolitariæ eſſent, ſol-
uantur in flammam.
Hinc valdè hallucinantur quidam ſibi per-
ſuadentes Oleum ex Sale communi elicitum ſubminiſtrare poſſe
materiam flammæ perpetuò duraturæ, atque huiuſmodi oleo in-
ſtructas fuiſſe lucernas ſepulchrales antiquorum, quas inextinctas
perennâſſe tradunt.
Nam oleum ex Sale deſtillatum non eſſe op-
portunum flammæ nutrimentum manifeſtò conſtat:
An verò ſi
Oleum hoc Salis cum oleo oliuarum (aut ſimili oleo ex amygdalis,
ex nucibus, ex ſeminibus lini, vuarum &
c. expreſſo) miſceatur,
efficere queat, quemadmodum Sal ipſe, vt oleum illud lentiùs
ardens diutiùs flammam emittat, nihil auſim affirmare, quippe
nullo nixus experimento:
ſed perennaturam flammam prorsùs non
ſperarem.
Maur. Quod ad perennes illas ſepulchrales lucernas attinet, ſi
fas eſt ſincerè eloqui, quod ſentio, primùm anceps hæreo, quan-
tam fidem adhibere oporteat hiſtorijs, quæ paſſim circunferun-
tur, cum videantur alij ex alijs exſcripſiſſe, &
à quibuſdam quan-
doque aliqua addantur, quę, vtpotè minùs probabilia, ſcriben-
tium fidem eleuent;
quemadmodum de Pallante, cuius paulò
antè memini, haſtâ quidem transfixo, legi, non ſinè riſu, tam
amplam vulneris cicatricem in incorrupto cadauere fuiſſe deprehen-
ſam, nempe pedum quatuor &
dimidij (vt ex Krantzio narrat
Beyerlinck in Theatr.
Vit. Hum. V. Gigas) quantâm vix relin-
quere potuiſſet validus ictus bipenni inflictus.
Deinde lucernas
quidem cadaueribus apponi ſolitas non inficior, cum non paucæ
præ multorum manibus habeantur fictiles lucernulæ in cryptis in-
uentæ, ac potuiſſe tam exiguo ellychnio illas inſtrui;
vt tenuem
flammulam, quæ, pro ſepulchri amplitudine, ſuo ipſius fumo
non præfocaretur, emitteret aliquandiu duraturam fomite lentiùs
abſumpto.
Verûm ſi fuiſſe perpetuas lucernas admittamus,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index