Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1ſint, conducit; quia per eadem abſoluitur vtraque cognitio. Nanque in rebus naturalibus noui­

mus eſſe principium quoddam, ſeu propenſionem ad motu, vnde naturalia dicantur.
& hanc per­
ſpicimus eſſe naturæ definitionem, nec igitur quòd natura ſit, ex eius definitione colligitur, ſed ex
rebus natura conſtantibus eam eſſe primùm, mox quid illa ſit.
Nos item priore libro demonſtraui­
mus, ita quædam eſſe perſpicua ſenſui, vt prorſus ſuperflua ſit omnis induſtria methodi in iis de­
clarandis ea ex parte, quòd exiſtant; & tantum abeſſe, vt illorum confirmatio requiratur, vt ex il­
lis potius demonſtrationes conſtruantur.
Sic de natura dicendum eſt. Ob eamque. cauſſam non ir­
ridendus Ariſtoteles qui ſtatuerit eum qui talem demonſtrationem colligat, non ſecus facere àc cę­
cum ab ortu, qui velit iudicium ferre de coloribus, vt enim hic ſolum proferet voces, earum vi non per­
cepta, carens ſenſu, & ob id phantaſia colorum (neque enim credendum eſt cęcum ab ortu, quod
quidam ait, illorum habere notitiam, neque etiam per doctrinam, quoniam ſine phantaſia doctrina
non fit, hæc aut non ſine ſenſu) ſic qui naturam demonſtrare tentabit, nihil intelliget non diſcernens
id quod eſt per ſe notum, & indemonſtrabile ab eo quod per ſe ignotum eſt, & demonſtrari poteſt,
nihil enim in medio afferre poterit quod ſit ea magis perſpicuum.
ideò nihilo magis intelliget eſſe
naturam, & ſolùm nomina pronunciabit, & inanes vocis ſonos effutiet.
At quid ad Auicennam
qui tribus argumentis, de quibus ſuprà meminimus, ex Auerroë, naturam demonſtrare conatus eſt?

Ad eas rationeis; etiam ſi in altera quæſtione vſurpatę fuerint ab Auerroë, quia tamen idem ſolu­
tionis modus ad vtranque accommodari poteſt; cum Aueroë ſic reſpondebimus.
Cùm enim obii­
ceretur; in philoſophia naturali quæri an ſit principium motus, non latêre autem eſſe naturam;
cum in corporibus naturalibus generatim, tum in ſimplicibus grauitatem & leuitatem, atque
hæc ineſſe concludi: dicebat ipſe, non abſolutè quæri an habeant principium motus nec'ne: ac­
cipi enim; ſed illud quęri, quemadmodum ſe habeat hoc principium in rebus natura conſtanti­
bus, vtrùm ſcilicet in qualibet earum parte ſit principium duplex, id quod mouet, atque id quod
mouetur, an mouens principium à mobili reipſa ſeparatum ſit.
Atque item vtrùm motus ex ſe,
ab vno principio duntaxat obeatur, nempe materia, an etiam requiratur aliud principium quod
eò perducat materiam, quò vergit ſuapte natura; & an eiuſmodi principium ſit grauitas ac leuitas.
Ergo demum concludit, ex 2. Phyſ. abundè noteſcere quòd ſit, & quid ſit in natura, ita enim
arbitror exponendum id quod ipſe inquit.
Hîc quod tamen in eum ſenſum accipiendum eſt, vt
intelligamus in definitione naturæ omnia virtute contineri, quæ faciunt ad conſtituendam natu­
ram.
Nam multa poſteà ab Ariſtotele fuerant afferenda per quæ natura magis aperiretur, vt pu­

ta, ea omnia quæ de motu traduntur.
ſiquidem eo ignorato contingat etiam ignorari naturam.
Neque id rarò fit apud eos præſertim, qui methodo definitiua vtuntur. Nam poſtquàm fuerit
allata definitio, multa ſubiiciuntur quæ faciunt ad optimè tenendam præpoſitam definitionem.
Niſi Hîc ipſe velit in methodo naturali, nanque Auicenna transferebat ad primam philoſo­
phiam eiuſmodi quæſtioneis.
b 12. Met.
A
a 6. Met.
T. 2.
B
C
D
E
F
G
Vtrùm definitio naturæ conueniat aliis quę non ſunt natura, an eius propria ſit. Cap. V.
POSSIT etiam ſuſpicari quiſpiam, naturæ definitionem pertinere quoque ad motuum non
naturalium cauſſas, quandò & animalem motum complecti videtur: quoniam à principio
intrinſeco excitatur, atque ſedatur.
& tamen perſpicuum eſt eum fieri ab animo, qui diſtat ad­
modum à natura.
Tùm prætereà quia reperitur quoddam genus artium quas practicas vocant,
quòd artificium ſolummodò inter agendum ſpectetur, neque poſt actionem quicquam relinquatur.
Ob id ſedulò aduertendum, an'ne ipſius naturæ definitio cum ea quæ definitur natura, commeet
& reciprocetur, neque enim & id à principiis naturalis motus indagandis alienum fuerit.
Quan­

tum ergo de primo eſt, ſcio controuerſiam exortam eſſe inter philoſophos.
Vtrùm animus ſit
natura nec'ne, & eſſe multos qui animum naturam non eſſe opinentur.
Sed ſi forma eſt natura,
animus autem eſt forma: ergo etiam idem natura ſit, neceſſe eſt.
Qui defendunt alteram partem
problematis, fateri coguntur non omnem formam, eſſe naturam, verùm in quattuor aut quinque parteis
eam diſtribui.
nam formæ dicuntur etiam ſubſtantiæ ſeparatæ: ſunt & aliæ formæ quemadmo­
dum omne genus animorum, tum prætereà formæ quæ ſunt natura, eſt & forma mathematica,
quæ vim habet explicandi ſolum quid eſt.
vltimò eſt forma analytica, quæ eſt idem àc cauſſa.
Cęterùm ſi forma eſt natura, quia per ipſam eſt id quod eſt: nanque talem rationem reddidit
Ariſtoteles, vbi formam cum materia comparabat, in eo quòd ſunt naturæ, & animus item eſt hu­
iuſmodi, etiam non excludi puto animum appellatione naturæ.
Quin etiam Ariſtoteles, inter
ſubſtantiis naturalibus, animalia numerauit & plantas.
a Tum deinde, quoniam Ariſtoteles di­

ſtinguebat motum animalis in eum qui totius eſt, & eum qui partium: atque eum qui totius eſt,
naturalem eſſe dicebat: eum verò, qui partium, non naturalem.
quoniam ſic inter ſe aptæ ſunt
partes, & nexæ, vt talis differentia motus emanet, quæ conueniat illi ſubſtantiæ, tametſi partium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index