Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (244) of 795 > >|
258244DISSERTATIO tremitates, A, a affricabantur Magnetis polo Boreo, extremitates
B, b polo Magnetis Auſtrino, tum circa ambos, in plano vitreo
poſitos, parum a ſe remotos circumſperſa fuit Arena Indica, quæ
circa extrema A, a, ut &
B, b, in ſeries rectilineas ordinata fuit,
ad medium tamen utriuſque ſemicirculi formabantur ſeries cur-
vilineæ ad C &
D. in ſpatio a circulo intercepto arena in re-
ctas quoque diſpoſita fuit lineas, parva excepta portione, quæ
e regione punctorum C &
D fuit: ordines ſerierum ſimillimi fue-
runt iis, quos fig.
8. Tab. 6. in integro annulo exhibuit; adeo
ut illi ex his intelligi &
exponi nunc queant. In fig. 6. ſunt a A,
duo poli cognomines, ſe fugantes, nam ambo hæc extrema ſu-
per eodem Magnetis polo ducta fuerunt;
ita B, b ſunt duo poli
cognomines ſe eodem modo fugantes;
quare hic dantur 4 poli ad
extremitates A, a, B, b, Quia vero hi excitant effectus omni-
no eoſdem, quos in integro adnotavimus annulo fig.
8, in hoc
quoque 4 poli dabuntur, quorum duo cognomines hærebunt ad
A, bini alii ad B.
Annulus hinc integer in duabus ſibi diametrali-
ter oppoſitis partibus ſuper Magnetis ambobus polis frictus, 4 po-
los accipiet, in utraque parte attractâ duos.
Converſus deinde alteruter ſemicirculus fuit uti in Tab. 6. fig.
7. polo A cognominem b ſpectante, & B polo oppoſito ſuo cogno-
mini a, ita tamen ut aliquod intervallum interceſſerit.
tum cir-
cum extrema ſeries curvilineæ formabantur, ambientes A &
b, tum
B &
a, ad aliquam uſque latitudinem: in toto 4 curvilineæ ſeries
conſpiciebantur, &
4 ſeries, inter has mediæ, rectilineæ, quas
eodem modo ordinatas eleganter quoque deſcripſit de la Hire in
Philoſ.
Tranſact. N°. 188.
EXPERIMENTUM CXXI.
Inſtituit Cl. Derhamus nonnulla Experimenta cum filis ferreis,
quæ, poſtquam Magneticis donata erant viribus, ſecundum longi-
tudinem findebantur, in quibus ſequentia animadvertit.
1°. Polos
ſæpe inverti, ita ut Boreus evaſerit Auſtralis, haud aliter ac ſi fi-
lum de novo ſuper Magnete ductum fuiſſet directione priori oppo-
ſitâ 2°.
Aliquando dimidium fili vim Magneticam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index