Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 403 > >|
1cipum effigies referunt. Cælare, quum
excauamus velut in gemmarum ſigillis at­
que aliis, quæ ceram comprimendo imagi­
nes exprimunt.
Cælare quam
ſculpure
difficilius.
Difficilius eſt hoc non parum, quàm ſcul­
pere.
Nam qui ſculpunt, quod vident agunt:
qui cælant, aliud vident, aliud agunt: &
dum vident, non agunt: dum agunt, non
vident.
Similiter neque mente concipere
poſſunt quid facturi ſint dum cælant, vt qui
ſculpunt: ignota enim eſt tum natura, tum
vſu cauitas illa.
Et ſi dum auges in cera
quod prominere debet, paululum aberraue­
ris, in gemma cauitate aucta errorem effi­
cies, qui non niſi toto ſubuerſo opere po­
teris emendari.
At in ſculptura, opereque
toreumatico primum facilius eſt non ni­
mis adimere, ſed relinquere, quàm cælan­
do non implere: deinde ſi etiam nimio plus
adimas, facilius in opere exuberante, quàm
cauo totum opus reſtaurare atque commo­
dius.
Cælando quoque dextra ſiniſtris, ſini­
ſtra dextris referuntur, quod difficillimum
eſt in hoc opere, dum totam effigiem cæ­
lare volumus, cùm in ſculptura, dextra re­
maneant dextra, ac ſiniſtra, ſiniſtra.
Ob tot
cauſas longè difficilius eſt cælare, quàm ſcul­
pere.
Difficillimum verò ac ſingularis exem­
pli opus faciem totam cælare, atque id etiam
magis in parua gemma.
Eam ob cauſam
imagines meas multis in gemmis cælatas,
chryſolitho, hyacintho, atque aliis, cum no­
mine ac prænomine dimidium faciei, aut
certè ſeſquidimidium repræſentare feci.
Seſ­
quidimidium qui pingunt aut cælant, ſcul­
punt, aut formant, alterius oculi partem ad­

iungunt.
Hic modus ad confuſam quandam
hominis cognitionem faciliorem præſtantior
eſt eo, qui dimidiam faciem ſolùm refert: ſed
tantò inferior exquiſita repræſentatione,
quantò melior facillitate cognoſcendi.
Nam
in medio facie, & næui, & rugæ, & lineæ
etiam, ac puncta, ac quicquid à latere illo

eſt exprimere ad vnguem licet: in ſeſquime­
dia exquiſitè non licet, quoniam ſecun­
dum nullum aſpectum eſt.
Plaſticè verò
pura omnium eſt difficillima præter pi­
cturam: nec tamen illa inferior, niſi à
ſcultura iuuetur.
Nam quicquid difficultatis
habet qui cælat, id totum, & præter id &
materiæ diſpoſitionem, & ſcientiam tem­
peramenti ignis, & multorum caſuum pe­
riculum, imò innumerabilium, qui fingit,
habet.
Ex cælatis enim prius figuris fingun­
tur humore infuſo ſtatuæ.
Quamobrem qui
non rectè celauerit, quomodo rectè finget?
Refert Munſterus, in Vormacia quinque eſ­
ſe columnas plaſtici operis mirifici.
Hoc vo­
lui adieciſſe, quoniam ſi non decipitur,
ſcribendo fictas pro ſculptis, egregiæ artis
non leue hoc argumentum eſt, laudiſque
artificis.
Siquidem plaſtica inuentio in ma­
ximis operibus, & in minimis parem fermè
atque maximam habet difficultatem: ſed ta­
men adhuc longè maiorem in maximis
quàm minimis.
In mediocribus verò longè
minorem, adeò vt facilia dici poſſint.
Non
paucos vidimus qui cùm ſe egregios exiſti­
marent artifices, quòd ſibi in mediocris
magnitudine ſtatuis placuiſſent, dum im­
menſas cogitant, ſuæ inſcitiæ & diſcrimi­
nis operum his relictis imperfectis exem­
plum dederunt.
Quid modò exiſtimas futu­
rum, ſi magno operi ſubtilis delineationum,
& particularum expreſſio adiungatur?
non­
ne hoc opus propè vltra humanitatis vires
ac ſolertiæ exempla accedet?
Itaque quin­
que columnarum, ſi modò, ( vt dixi ) pla­

ſtici ſint operis, non alterius, non abs re me­
mini.
In minimis verò non tantum indu­
ſtriæ, modò materia admodum tenuis non
deſit.
Olim ars erat qua maximæ columnæ,
tum coloſſi aliaque eiuſcemodi fabricaren­
tur?
Memini me Lugduni legiſſe librum
Græcè ſcriptum, qui docebat Rhodios ma­
xima opera hac induſtria conſtruxiſſe.
Re­
ferunt etiam quatuor illas prægrandes co­
lumnas quibus templi Athenæi pinnaculum
Lugduni ſuſtinetur, ex hoc genere eſſe.
Et
certè ſunt cruſtatæ.
Artem hanc quidam
fuiſſe perhibent, vt ex ſpuma ferri & lapi­
dibus duriſſimis, qui in fundo fluuiorum in­
ueniuntur, tum marmore duriore in polli­
nem redactis, & oui candido, formentur
opere plaſtico columnæ & vaſa, ſepeliantur­
que in multos annos.
Exiſtimo artis eſſe, vt
diu tundantur, & vt perfectè in tenuiſſimum
puluerem redacta ſint.
Quæ verò ignè exa­

ctius formantur, ſunt gypſum ac ſulphur.
Sine igne etiam ex charta alba natura aquæ
immiſta, opera fiunt pulchra, ſed parui pre­
cij.
At ex calce & lapidibus ſuis ſubtiliſſi­
mè tritis, genus cæmenti fit ( Stuchum vo­
cant noſtri ) quod in lapidis marmorei can­
dorem, ac duritiem concreſcit.
Cuiuſvis pre­
ti ( capax hæc materia fingendi arte: nam
nemora & venationes adeò tenuiter fin­
gunt, tum alia quæque, vt etiam additis
coloribus talentorum magnorum præmia
meretur.
Quiſdam eoſdem lapides recenti

ſanguine bouino ſubigunt.
Eſcreſcit his to­
phus ad eam duritiem, vt nihilo à natiuo
lapide differat quiſque eius cuius fruſtis tri­
tis confectus fuerit.
Vidimus hæc omnia. Sed
nihil mirabilius quàm cum mortuos, aut
etiam viuentes ſuperfuſo gypſo frigido ta­

men ita cælamus, vt oleo illito atque gyp­
ſo, vel charta, aut ſulphure, ſic hominem
fingimus, vt nulla in partè præterquàm co­
lore, & quòd non ſpiret, imago ab homine
ipſo differat.
Qui verò rem hanc diligentius
curant, deraſam barbam, detonſoſque capil­
los à mortuo imagini agglutinant, inde ad­
iecto colore viuam imaginem efficiunt.
Hu­
iuſcemodi vidi dum in Gallia diuerſarer, nu­
per mortui Franciſci primi Gallorum regis,
in domo ſplendidiſſimi Cardinalis Turno­
nenſis.
Nihil enim ſimilius ars homini fa­
cere potuit ea imagine: nec nix viui.
Porrò
ea delata fuerat in funere.
Inuentus præte­
rea eſt è magnis imaginibus in paruas breui
tempore traducendi modus.
Quis? niſi vt ex­
cepta à typo ſe contrahat ſtatim dum ſicca­
tur Hæc efficere poteſt quòd humidum eſt,
ac molle, tenuiumque partium, quod ta­
men dum ſiccatur, ſtringitur.
Medulla igi­
tur panis calidi dum pingitur, in paſtam de­
nuò redit.
Hac excipiuntur imagines, & ſic­
cantur, inde ſuperfuſo gypſo atque ſiccato
ſenſim in minorem formam tranſit.
Fit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index